monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 3
Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui currunt, quid debent cogitare? Quasi ibi iam sint, et ibi stent. Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim inde lapsus est, in veritate non stetit. Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis Ierusalem, In lumine tuo, inquit, videbimuss lumen; non, in lumine meo: et, Apud te, inquit, fon vitae; non, apud me. Et quid adiecit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, non potuerunt stare. Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter ascende, ut dicas, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi iam inter Angelos indeficiens gaudeas, et fiat in te quod dictum est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Cuius Ierusalem? Solet enim dici et ista Ierusalem; sed ista Ierusalem umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Ierusalem, quando ista Ierusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis huius eloquitur, quia dicit, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem? nonne illa est Ierusalem, cui dixit Dominus, Ierusalem, Ierusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te? Quid magnum ergo iste concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Ierusalem sic cogitet qui sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Ierusalem matrem nostram, de qua dicit Apostolus, aeternam in coelis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein