monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 7
Illuc enim ascenderunt tribus. Quaerebamus enim quo ascendat qui cecidit; quia diximus, ascendentis hominis vox est, ascendentis Ecclesiae. Putamusne quo ascendit? quo it? quo erigitur? Illuc ascenderunt, inquit, tribus. Quo ascenderunt tribus? In civitatem cuius participatio eius in idipsum. Ergo illuc ascenditur, in Ierusalem. Homo autem qui descendebat de Ierusalem in Iericho, incidit in latrones. Non descenderet, et non incideret in latrones. Quia vero descendendo incidit in latrones, ascendendo veniat ad Angelos. Ascendat ergo, quia ascenderunt tribus. Sed quae sunt tribus? Multi noverunt, multi non noverunt. Sed et nos qui novimus, descendamus ad illos qui non noverunt tribus, ut nobiscum ascendant quo ascenderunt tribus. Tribus alio nomine dici possunt curiae, sed non proprie. Itaque tribus uno nomine alio proprie dici non possunt; sed vicino dicuntur curiae. Nam proprie si dixerimus curias, non intelliguntur nisi curiae quae sunt in civitatibus singulis singulae; unde curiales et decuriones, id est, quod sint in curia vel decuria: et nostis quia tales curias singulas habent singulae civitates. Sunt autem vel erant aliquando in istis quoque civitatibus curiae etiam populorum; et una civitas multas curias habet, sicut Roma triginta quinque curias habet populi. Hae dicuntur tribus. Has populus Israel duodecim habebat, secundum filios Iacob.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein