monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 8
Duodecim tribus erant populi Israel: sed erant ibi mali, et erant ibi boni. Quam enim malae tribus quae crucifixerunt Dominum? Quam bonae tribus quae cognoverunt Dominum? Illae ergo tribus quae crucifixerunt Dominum, tribus sunt diaboli. Cum ergo hic diceret, Illuc enim ascenderunt tribus; ne omnes tribus intelligeres, addidit, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Quae cognoverunt Dominum. Ex ipsis enim duodecim tribubus malis, erant ibi boni de bonis tribubus quae cognoverunt fabricatorem civitatis; et ipsa erant grana inter illas tribus, quae inter paleas commixta sunt. Ascenderunt autem, non cum paleis, sed tribus purgatae, electae, quasi tribus Domini. Illuc ascenderunt tribus, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Testimonium Israel. Hoc quid sit, fratres, audite: Testimonium Israel, id est, in quibus cognoscatur quia est vere Israel. Quid est enim Israel? Interpretatio nominis eius dicta est iam, et saepe dicatur: forte enim etsi recens dicta est, excidit. Dicendo, nos faciamus ut non excidat etiam eis qui legere non noverunt aut noluerunt: nos simus codex ipsorum. Israel, Videns Deum interpretatur; imo diligentius discusso verbo, sic interpretatur, Israel. Est videns Deum utrumque, est videns Deum. Quia homo in se non est: mutatur enim et vertitur, si non participet eius qui est idipsum. Tunc est, quando videt Deum. Tunc enim est, quando videt eum qui est; et videndo eum qui est, fit et ipse pro modo suo ut sit. Ergo ipse est Israel, Israel est videns Deum. Superbus ergo non est Israel: quia non est participatio eius in idipsum; quia ipse sibi vult esse in idipsum. Qui sibi vult esse principium non est Israel. Omnis ergo fictus non est Israel, quia omnis superbus necesse est ut fictus sit. Hoc dico, fratres; necesse est ut omnis superbus velit videri quod non est: aliter, fratres mei, non potest. Et utinam sic vellet superbus videri quod non est, ut vellet videri, verbi causa, choraula, cum choraula non esset. Cito enim probaretur; diceretur ei Canta; videamus utrum choraula sis. Non posset; inveniretur falso se videri voluisse quod non erat. Si diceret se eloquentem, diceretur ei: Loquere, et proba. Si locutus fuerit, invenitur non hoc esse quod professus est. Superbus, quod peius est, iustum se vult videri, cum non sit; et quia iustitiam intelligere difficile est, difficile est superbos agnoscere. Volunt ergo superbi videri quod non sunt: ideo non est participatio eorum in idipsum; non pertinent ad Israel, qui est videns Deum. Quis ergo pertinet ad Israel? Qui est particeps in idipsum. Quis est qui participat in idipsum? Qui confitetur se non esse quod Deus est, et ab illo habere quod bonum potest habere; a se autem non esse nisi peccatum, ab illo sibi esse iustitiam. Talis est in quo dolus non est. Et Dominus videns Nathanaelem, quid ait? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Si ergo verus Israelita, in quo dolus non est, tribus illae ascendunt ad Ierusalem, in quibus dolus non est. Et ipsae sunt testimonium Israel; id est, per illas agnoscitur quia erant grana inter illam paleam, quando area cum videretur, tota palea putabatur. Erant ergo ibi grana: sed cum ascenderint in sublimitatem illam splendoris, cum fuerit area ventilata, tunc erit testimonium Israel; tunc dicent omnes mali, Vere quia erant ibi iusti inter malos, quando nobis omnes mali videbantur, et quales nos eramus, tales omnes putabamus. Testimonium Israel. Quo ascendunt? quare ascendunt? Ad confitendum nomini tuo, Domine. Magnificentius dici non potest. Sicut superbia praesumit, sic humilitas confitetur. Quomodo praesumptor est qui vult videri quod non est; sic confessor est qui non vult videri quod est ipse, et amat quod est ille. Ad hoc ergo ascendunt Israelitae, in quibus dolus non est, quia sunt vere Israelitae, quia in ipsis est testimonium Israel; ad hoc ascendunt, ad confitendum nomini tuo, Domine.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein