monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 10
Namque cum dixisset, Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium, sedes super domum David, id est, super familiam Christi, cui dederunt in tempore cibaria; statim tanquam ipsis sedibus ait, Interrogate quae ad pacem sunt Ierusalem. O vos sedes, qui iam sedetis ut iudicetis, et facti estis sedes Domini iudicantis (quoniam qui iudicant, interrogant; qui iudicantur, interrogantur), Interrogate, inquit, quae sunt ad pacem Ierusalem. Interrogando quid invenient? Alios fecisse misericordiam, alios non fecisse. Quos invenient fecisse misericordiam, ipsos vocabunt ad Ierusalem; quia ipsa sunt ad pacem Ierusalem. Dilectio fortis res, fratres; dilectio fortis res. Vultis videre quam sit fortis dilectio? Quisquis per aliquam necessitatem non potuerit implere quod iubet Deus, amet illum qui implet, et in illo implet. Intendat Charitas vestra. Verbi gratia, uxorem habet, quam dimittere non potest; oportet ut obtemperet Apostolo dicenti, Uxori vir debitum reddat; et, Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Venit in mentem quia melior est illa vita de qua dicit idem apostolus, Vellem omnes esse sicut meipsum. Attendit eos qui hoc fecerunt; amat eos, et in ipsis implet quod in se non potest. Fortis res est dilectio. Ipsa est virtus nostra; quia si in illa non fuerimus, nihil prodest quidquid aliud habuerimus. Si linguis hominum loquar, dicit Apostolus, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum quasi aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Adiungit aliud magnum: Quod si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Si autem sit sola charitas, quae non inveniat quod distribuat pauperibus, diligat: solum calicem aquae frigidae det; tantum illi imputabitur, quantum Zacchaeo qui dimidium patrimonii donavit pauperibus. Quare hoc? Ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabitur? Tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar charitas.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein