monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 13
Ideo et hic cum de charitate diceret: Propter fratres meos, inquit, et propinquos meos, loquebar autem pacem de te. O Ierusalem, civitas cuius participatio in idipsum, ego in hac vita et in hac terra, ego pauper, peregrinus et gemens, nondum perfruens pace tua, et praedicans pacem tuam; non propter me illam praedico, sicut haeretici, qui quaerentes gloriam suam dicunt, Pax vobiscum: et pacem non habent quam populis praedicant. Si enim haberent pacem, non conscinderent unitatem. Ego, inquit, loquebar pacem de te. Sed quare? Propter fratres meos et propinquos meos: non propter honorem meum, non propter pecuniam meam, non propter vitam meam; nam, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Sed loquebar pacem de te, propter fratres meos et propinquos meos. Nam cupiebat ipse dissolvi, et esse cum Christo: et qui ista praedicaret propinquis et fratribus, Manere, inquit, in carne, necessarium propter vos. Propter fratres meos et propinquos meos, loquebar autem pacem de te.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein