monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 1
Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare dignatur, spiritualiter intelligantur. Vox Dei quolibet organo sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures eius, nisi vox eius: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis loquitur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein