monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 10
Separabo me, inquit aliquis, cum paucis bonis; cum illis mihi bene erit. Nam nulli prodesse impium et crudele est. Non me hoc docuit Dominus meus. Non enim damnavit servum qui intervertit quod accepit, sed qui non erogavit. Intelligatur poena interversoris ex poena pigri. Serve nequam et piger, ait Dominus damnans: non ait, Intervertisti pecuniam meam; non ait, Dedi tibi, et non mihi quod dedi integrum reddidisti: Quia non crevit, quia non erogasti, inde, inquit, te puniam. Avarus est Deus salutis nostrae. Ergo separabo me, inquit, cum paucis bonis: quid mihi est rationem habere cum turbis? Bene: pauci ipsi boni, de quibus turbis sunt eliquati? Si tamen iam ipsi pauci, omnes boni: tamen bona cogitatio humana, laudabilis, esse cum talibus qui elegerunt vitam quietam; remoti a strepitu populari, a turbis inquietis, a magnis fluctibus saeculi, tanquam in portu sunt. Iam ergo ibi gaudium illud? iam ibi iubilatio illa quae promittitur? Nondum; sed adhuc gemitus, adhuc sollicitudo tentationum. Habet enim alicunde et portus aditum: si portus aditum ex nulla parte haberet, nulla in eum navis intraret; oportet ergo ut ex aliqua parte pateat: aliquando autem per eam partem qua patet, ventus irruit; et ubi scopuli non sunt, naves se invicem collisae confringunt. Ubi ergo securitas, si nec in portu? Et tamen utcumque feliciores in portu quam in pelago, fatendum est, concedendum est, verum est. Ament se, naves in portu bene sibi applicentur, non sibi collidantur: servetur ibi parilitas aequabilitatis, constantia charitatis; et quando forte ventus ex illa parte qua patet, irruerit, sit ibi cauta gubernatio.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein