monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 12
Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Catholica; diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod possunt, orationibus, ieiuniis, hymnis vacatur per totum orbem terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte qui nescit tacitum esse de commixtis malis, venit laude invitatus, invenit commixtos malos, qui non illi praedicti sunt antequam veniret; offenditur a falsis christianis, refugit a veris christianis. Rursus odiosi, maledici, irruunt in vituperationem: Quales Christiani? qui Christiani? Avari, feneratores. Nonne ipsi sunt qui theatra et amphitheatra implent per ludos et per alia spectacula, qui implent ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores alterutrum. Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator caeco animo tacet bonos; et ille laudator incauto animo tacet malos. Si autem sic laudatur in hoc tempore Ecclesia Dei, quomodo laudant Scripturae Dei, ecce quomodo nunc dixi, Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum: audit homo, considerat, placet illi lilium, intrat, adhaeret lilio, tolerat spinas; merebitur esse in laude et in osculis sponsi, qui dicit, Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Ita et in clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros, fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his quos volunt proficere, non quaerentes quae sua sunt, sed quae Iesu Christi. Laudant haec, obliviscuntur quia mixti sunt malis. Rursus qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, iactant. Et tu invide vituperas, et tu incaute laudas: tu qui laudas, dic mixtos malos; tu qui vituperas, vide ibi et bonos. Sic et in illa vita communi fratrum, quae est in monasterio: Magni viri, sancti, quotidie in hymnis, in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt, cum lectione illis res est; laborant manibus suis, inde se transigunt; non avare aliquid petunt, quidquid eis infertur a piis fratribus, cum sufficientia et cum charitate utuntur; nemo sibi usurpat aliquid quod alter non habeat; omnes se diligunt, omnes invicem se sustinent. Laudasti, laudasti qui nescit quid interius agatur, qui nescit quomodo illo vento intrante etiam naves se in portu collidunt, intrat quasi securitatem sperans, neminem quem toleret habiturus; invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent, nisi admitterentur (et necesse est ut primo tolerentur, ne forte corrigantur; nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati et fit ipse intolerandae impatientiae. Quis me huc quaerebat? Ego putabam quia charitas est hic. Et paucorum hominum molestia irritatus, dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. Iamvero cum inde exierit, fit et ipse vituperator et maledicus: et dicit ea sola quae quasi se pati non potuisse asseverat; et aliquando vera. Sed vera malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam. Et quod est amplius, ructat indignationis malum odorem, unde absterreat intraturos; quia ipse cum intrasset, perdurare non potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes, avari; ille ibi illud fecit, et ille ibi illud fecit. O male, quare taces bonos? Quos tolerare non potuisti, iactas: qui te malum toleraverunt, taces.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein