monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 15
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Quis nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non putabant homines Deum: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad sepulcrum posuistis; ipse est Deus. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non nos. Ipse fecit nos: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos iactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. Ipse fecit nos, et non nos. Non debemus superbire: totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur; quod in nobis ille fecit, inde coronamur. Ipse fecit nos, et non nos. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Oves et ovis: ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus! Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris suis redemptam sanguine suo. Securus mortuus est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein