monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 16
Intrate in portas eius in confessione. In portis initium est; a confessione incipite. Inde Psalmus in confessione, ibi iubilate. Confitemini vos non factos a vobis, laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens fecisti malum tuum. Intrate in portas eius in confessione. Intret grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? In confessione. Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in alio psalmo dicitur: Incipite Domino in confessione. Quod illic, dicit, Incipite; hoc appellavit hic, portas: Intrate in portas eius in confessione. Et quid, cum iam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi, Non erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis, illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo quodammodo absconditus eris, sicut dictum est, Abscondes eos in abscondito vultus tui. In atria eius in hymnis confitemini ei. In portis confitemini; et in atria cum intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. Aperite mihi portas iustitiae, dicit in alio psalmo; ingrediens in eis confitear Domino. Numquid dixit, tum ingressus fuero, iam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim peccata confitebatur Dominus noster Iesus Christus, quando ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae? Illum laudans confitebatur, non se accusans.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein