monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 3
'Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel.' Quid est, 'Memor fuit misericordiae et veritatis?' Ut promitteret, misertus est; quia promisit et exhibuit misericordiam, veritas consecuta est: misericordia praemisit promissionem, promissio reddidit veritatem. Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. Et quid? tantum Iacob, et tantum domui Israel? Domus Iudaeorum et propago illa Abrahae secundum carnem solet dici domus Israel, et Israel Iacob. Iacob enim filius Isaac, Isaac autem ipse filius Abrahae. Ergo Iacob nepos Abrahae fuit; et de Iacob duodecim filii, et de duodecim filiis universa propago Iudaeorum. Numquid illis tantum promissus est Christus? Si discutias quid sit Israel, Israeli promissus est Christus. Isaael est Videns Deum. Videbimus per speciem, si nunc videamus per fidem. Habeat oculos fides nostra, et exhibebitur veritas fidei: credamus in eum quem non videmus, et gaudentes videbimus; desideremus non visum, et fruemur viso. Ergo et modo Israel per fidem; tunc autem Israel per speciem, facie ad faciem. Non iam per speculum, non in aenigmate; sed, quemadmodum dictum est a Ioanne, 'Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est'. Ad hanc visionem parate corda vestra, ad hoc gaudium parate animas vestras: quomodo si solem vellet Deus ostendere, moneret ut oculos pararetis carnis; sed quia sapientiae suae speciem vobis dignatur ostendere, parate oculos cordis. Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. Quis est iste Israel? Ne forte unam gentem cogites Iudaeorum, audi quod sequitur: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Non dictum est, omnis terra; sed, omnes fines terrae: quomodo dicitur, a termino usque ad terminum. Nemo concidat, nemo dissipet; fortis est unitas Christi. Totum emit, qui tantum pretium dedit: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein