monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 4
Quia ergo viderunt, Iubilate Deo, universa terra. Iam nostis quid sit iubilare. Gaudete et loquimini. Si quod gaudetis loqui non potestis, iubilate; gaudium vestrum exprimat iubilatio, si non potest locutio: non sit tamen mutum gaudium; cor non taceat Deum suum, non taceat munera eius. Si tibi loqueris, tibi sanatus es; si ei te sanavit dextera eius, ei loquere cui sanatus es. 'Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Iubilate Deo, universa terra; cantate, et exsultate, et psallite.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein