monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 6
Et vide qualia organa adiunguntur in similitudinibus: In tubis ductilibus et voce tubae corneae. Quid sibi volunt tubae ductiles et tubae corneae? Ductiles tubae aereae sunt, tundendo producuntur. Si tundendo, ergo vapulando. Eritis tubae ductiles, ad laudem Dei productae, si cum tribulamini proficiatis: tribulatio tunsio, profectus productio est. Tuba ductilis erat Iob, quando repente percussus tantis damnis et orbitate filiorum, tunsione illa tantae tribulationis factus tuba ductilis, sonuit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Quomodo sonuit! quam suavem sonum dedit! Ista ductilis tuba adhuc tunditur: datus est in potestatem, ut et caro eius percuteretur; percussa est, coepit putrescere, scatere vermibus. Supposita Eva ad seductionem, uxor eius servata ad ministerium diaboli, non ad solatium mariti, suggerit blasphemiam; non obtemperat ille. Obtemperavit Adam Evae in paradiso; repellit Adam Evam in stercore. In stercore enim sedebat Iob, cum flueret et putresceret vermibus. Melior Iob putris in stercore, quam ille integer in paradiso. Sed adhuc illa Eva erat, iam ille Adam non erat. Respondit Evae praeparatae ad istam supplantationem et tentationem, et ait illi: (Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus, sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est; audiamus quomodo sonet: tubae huius ductilis dulcem vocem, si placet, audiamus.) Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? quem non excitet praesumptio in Deo, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; non suis viribus obtenturus, sed illius qui probat? Quia ipse etiam tundit; non enim faceret malleus de seipso. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait: Contritus est malleus universae terrae. Malleum universae terrae, diabolum voluit intelligi. De ipso malleo in manu Dei posito, id est in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, ut resonent laudes Dei. Videte quemadmodum (audeo dicere, fratres mei,) de isto malleo etiam Apostolus tundebatur: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae, qui me colaphizet. Ecce tunditur; videamus quemadmodum sonet: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Ego tubam, inquit ille fabricator, perficere volo; non perficiam nisi tundam: in infirmitate virtus perficitur. Et audi iam ipsam tubam ductilem bene sonantem: Quando infirmor, tunc potens sum. Et ipse Apostolus, tanquam apostolus haerens Christo, haerens illi dexterae de qua tenetur malleus ut producat tubam, in illa dextera positus facit et ipse de ipso malleo; dicit de quibusdam, Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. Tradidit malleo tundendos. Male sonabant antequam producerentur; forte producti et facti tubae ductiles, amissa blasphemia, laudes Domini sonuerunt. Hae sunt tubae ductiles.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein