monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 7
Vox tubae corneae quid est? Cornu excedit carnem: necesse est ut carnem superando sit firmum ad perdurandum, et capax vocis. Sed unde hoc? Quia carnem superavit. Qui vult esse tuba cornea, superet carnem. Quid est, superet carnem? Transcendat carnales affectus, vincat carnales libidines. Audi tubas corneas: 'Si autem resurrexistis cum Christo,' Apostolus dicit, 'quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram'. Quid est, 'quae sursum sunt quaerite?' Id est, carnem excedite, nolite carnalia cogitare. Nondum erant tubae corneae, quibus adhuc ita loquebatur: 'Fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; estis enim adhuc carnales.' Ergo non erant tubae corneae, quia non excesserant carnem. Cornu et carni haeret, et carnem excedit; et quanquam de carne oriatur, superat carnem. Si es ergo ex carnali spiritualis; adhuc carne calcas terram, et spiritu erumpis in coelum: In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus. Nam illud quibus dixit Apostolus, fratres, non praetermittamus. Quid illis ait, unde probaret illos carnales carnalia sapere, et nondum factos tubas corneas? 'Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli; alius, Ego Apollo; alius autem, Ego Cephae: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quid est autem Apollo? quid autem Paulus? Ministri Dei, per quos credidistis. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus in crementum dedit'. Vult illos ergo erigi ab spe quam in homine posuerant, et contingere spiritualia Christi; ut possent esse tubae corneae, si superarent carnem. Fratres, nolite insultare fratribus quos nondum convertit misericordia Dei; noveritis quia quamdiu hoc facitis, carnem sapitis. Tuba non est illa quae delectat aures Dei: insultationis tuba infructuosum bellum facit. Tuba cornea te erigat adversus diabolum, non tuba carnea adversus fratrem tuum. In tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein