monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 8
Et vobis iubilantibus et exsultantibus in tubis ductilibus et in voce tubae corneae, quid sequitur? Commoveatur mare et plenitudo eius. Fratres, praedicantibus veritatem Apostolis, tanquam tubis ductilibus et tubis corneis, commotum est mare, surrexerunt finctus, creverunt tempestates, factae sunt persecutiones Ecclesiae. Unde commotum est mare? Cum iubilabatur, cum psallebatur Deo; Dei aures delectabantur, maris fluctus excitabantur. Commoveatur mare et plenitudo eius, orbis terrae et omnes habitantes in eo. Commoveatur mare in persecutionibus. Flumina plaudent manibus in idipsum. Moveatur mare, et flumina plaudent manibus in idipsum: fiunt persecutiones, et gaudent sancti in Deum. Unde flumina plaudent manibus? quid est, plaudere manibus? Gaudere operibus. Plaudere, gaudere est; manibus, operibus. Quae flumina? Quos Deus fecit flumina, dando illis illam aquam Spiritum sanctum. Si quis sitit, inquit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Ista flumina manibus plaudebant, ista flumina operibus gaudebant, et Deum benedicebant.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein