monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 9
Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Magni, montes. Venit Deus iudicare terram, et gaudent. Sunt enim montes, qui venturo Domino iudicare terram, contremiscent. Ergo sunt montes boni, sunt montes mali: montes boni, magnitudo spiritualis; montes mali, tumor superbiae. Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Quare veniet, et quomodo veniet? Quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia, et populos in aequitate. Gaudeant ergo montes; ille enim non iniuste iudicabit. Venturo forte aliquo iudice homine, cui non potest patere conscientia, contremiscant homines etiam innocentes, si ab ipso exspectant praemium laudis, vel timent poenam damnationis: quando ille veniet qui falli non potest, gaudeant montes, securi gaudeant; illuminabuntur ab eo, non damnabuntur; gaudeant, quia veniet Dominus iudicare orbem terrarum in aequitate; ac si montes iusti gaudent, iniqui contremiscant. Sed ecce nondum venit, quid opus est ut tremant? Corrigantur, et gaudeant. In potestate tua est quomodo exspectes venturum Christum. Ideo differt venire, ut cum venerit non te damnet. Ecce nondum venit, ille in coelo est, tu in terra: ille differt adventum, tu noli differre consilium. Adventus ipsius durus est duris, mitis est piis. Vide ergo modo tu qui sis: si durus, licet tibi mitescere; si mitis, iam gaude venturum. Christianus enimes. Ita, inquis. Credo quod oras, et dicis: Adveniat regnum tuum. Optas ut veniat, quem times ne veniat. Corrige te, ut non ores contra te.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein