monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 8
Hoc nos docens quid ait? Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Revera, fratres mei, nullum mare tam profundum est quam est ista cogitatio Dei, ut mali floreant, et boni laborent: nihil tam profundum, nihil tam altum; ibi naufragat omnis infidelis, in isto alto, in isto profundo. Vis transire profundum hoc? A ligno Christi noli resilire; non mergeris: tene te ad Christum. Quid est quod dico, tene te ad Christum? Ideo voluit ipse in terra laborare. Audistis, cum propheta legeretur, non avertisse eum scapulas a flagellis, non avertisse eum faciem a sputis hominum, non avertisse maxillam a psalmis eorum quare omnia ista pati voluit, nisi ut consoletur patientes? Et poterat et ipse in fine rescuscitare carnem suam; sed tu qui non videras, non esset quod sperares: non distulit resurrectionem suam, ne tu adhuc dubitares. Eo ergo fine patere et tolera tribulationes in mundo, quem attendisti in Christo; et non te moveant qui faciunt mala, et in isto saeculo florent. Nimis profundae factae sunt cogitationes Dei. Ubi est cogitatio Dei? Ad praesens habenas laxat; sed postea astringet. Noli gaudere ad piscem qui in esca sua exsultat; nondum traxit hamum piscator: nam iam ille hamum habet in faucibus. Et quod tibi videtur longum, breve est: omnia ista cito transeunt. Quid est longa vita hominis ad aeternitatem Dei? Vis esse longanimis? Vide aeternitatem Dei. Nam attendis ad dies tuos paucos, et diebus tuis paucis vis impleri omnia. Quae omnia? Ut damnentur omnes impii, et coronentur omnes boni. Istis diebus tuis vis haec impleri? Implet illa Deus tempore suo. Quid tu taedium pateris et facis? Aeternus est; tardat, longanimis est: tu autem dicis, Ideo ego non sum longanimis, quia temporalis sum. Sed in potestate habes: iunge cor tuum aeternitati Dei, et cum illo aeternus eris. Quid enim dictum est de temporanbus? Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit. Omnia ergo arescunt et decidunt; non verbum illud: Verbum enim Domini manet in aeternum. Transit fenum, transit claritas feni; sed habes quo te teneas: Verbum Domini manet in aeternum. Dic ergo illi: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Tenuisti lignum, transis per istam profunditatem. Vides ibi aliquid? intelligis ibi aliquid? Intelligo, dicis: Si fam christianus es, et bene eruditus, dicis: Deus iudicio suo reservat omnia. Boni laborant, quia flagellantur ut filii: mali exsultant, quia damnantur ut alieni. Duos filios habet homo; alterum castigat, alterum dimittit: facit unus male, et non corripitur a patre; alter mox ut se moverit, colaphis caeditur, flagellatur. Unde ille dimittitur, ille caeditur, nisi quia huic caeso haereditas servatur, ille autem dimissus exhaeredatus est? Videt eum non habere spem, et dimittit eum ut faciat quod vult. Puer autem qui flagellatur, si cor non habuerit, et imprudens fuerit et stultus, gratulatur fratri suo qui non vapulat; et gemit de se, et dicit in corde suo: Tanta mala facit frater meus, quidquid vult facit contra praecepta patris mei, et nemo illi facit verbum durum; ego, mox ut me movero, caedor. Stultus est, imprudens est; attendit quid patitur, non attendit quid illi servatur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein