monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 10
Tu autem Altissimus in aeternum es, Domine. Expectans desuper ex aeternitate tua quando transeat tempus iniquorum, et veniat tempus iustorum. Quoniam ecce. Intendite, fratres. Iam et ipse qui loquitur (loquitur enim ex persona nostra, loquitur ex persona corporis Christi: Christus enim loquitur in corpore suo, id est, in Ecclesia sua), iam iunxit se aeternitati Dei: sicut vobis paulo ante dicebam, longanimis est Deus et patiens, omnia ista quae videt mala a malis fieri tolerat. Quare? Quia aeternus est, et videt quid illis servet. Vis et tu esse longanimis et patiens? Iunge te aeternitati Dei; cum illo exspecta illa quae infra te sunt: cum enim adhaeserit cor tuum Altissimo, infra te erunt omnia mortalia; et dic quod sequitur, Quoniam ecce inimici tui peribunt. Qui modo florent, postea peribunt. Qui sunt inimici Dei? Fratres, forte illos solos putatis inimicos Dei qui blasphemant? Sunt quidem et ipsi, et atroces isti qui nec lingua nec cogitationibus malis parcunt iniuriis Dei. Et quid faciunt Deo excelso, aeterno? Si pugno in columnam ferias, tu laederis: et putas quia blasphemia Deum percutiens non tu disrumperis? nam nihil facis Deo. Sed inimici Dei aperte blasphematores sunt, et quotidie occulti inveniuntur. Cavete tales inimicitias Dei. Quosdam enim occultos inimicos Dei Scriptura aperit; ut quia non illos potes nosse corde tuo, noveris illos in Scriptura Dei, et caveas inveniri cum illis. Aperte dicit Iacobus in Epistola sua: Nescitis quia amicus huius mundi, inimicus Dei constituitur? Audisti. Non vis esse inimicus Dei? Noli esse amicus huius mundi: nam si amicus fueris huius mundi, inimicus eris Deo. Quomodo enim non potest fieri adultera coniux, nisi inimica sit viro suo: sic anima adultera amore rerum saecularium, non potest nisi inimica esse Deo. Timet, sed non amat: poenam timet, non iustitia delectatur. Ergo inimici Dei omnes amatores mundi, omnes inquisitores nugarum, omnes consultores sortilegorum, mathematicorum, pythonum. Intrent ecclesias, non intrent ecclesias; inimici Dei sunt. Ad tempus possunt florere sicut fenum; peribunt autem, cum ille inspicere coeperit, et iudicium suum in omnem carnem adduxerit. Iunge te Scripturae Dei, et dic illud cum isto psalmo: Quoniam ecce inimici tui peribunt. Non ibi inveniaris, ubi peribunt. Et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein