monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 14
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt, Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et tranquilli erunt, ut annuntient. Hoc est sabbatum quod vobis paulo ante commendavi, unde habet titulum Psalmus. Tranquilli erunt, ut annuntient. Quare tranquilli annuntiant? Non illos movet fenum peccatorum: cedrus et palma nec in tempestatibus curvantur. Ergo tranquilli sint, ut annuntient: et vere, quia modo annuntiandum est et subsannantibus hominibus. O miseri homines amatores mundi! annuntiant vobis qui plantati sunt in domo Domini; qui confitentur Domino in cantico et cithara, in verbo et opere, annuntiant vobis, et dicunt vobis: Nolite seduci felicitate iniquorum, nolite attendere florem feni; nolite attendere ad tempus beatos, in aeternum miseros. Nec ista beatitudo quae modo foris videtur, vera est; nec in corde beati sunt, quia torquentur mala conscientia. Tu autem tranquillus esto, sperans de promissis Domini Dei tui. Quid enim annuntiabis in tranquillitate? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo. Attendite, fratres, si plantati estis in domo Domini, si vultis florere sicut palma, et multiplicari sicut cedrus, Libani, et non arescere sicut fenum sole candente; sicut hi qui videntur florere sole absente. Si ergo non vultis esse fenum, sed palma et cedrus, quid annuntiabitis? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in illo. Quomodo non est iniquitas? Tanta mala facit; sanus est, filios habet, plenam domum, abundat gloria, exaltatur honoribus, de inimicis vindicatur, et omnia mala committit: alius innocens sui negotii, non rapiens aliena, non contra quemquam faciens, laborat in vinculis, in carceribus, in inopia aestuat et suspirat. Quomodo non est iniquitas in eo? Esto tranquillus, et intelliges; nam perturbaris, et in cubiculo tuo obscuras tibi lucem. Radiare tibi vult aeternus Deus; noli tibi facere nubilum de perturbatione. Esto tranquillus in te, et vide quid tibi dicam. Quia Deus aeternus est, quia modo parcit malis, adducens illos ad poenitentiam; flagellat bonos, erudiens illos ad regnum coelorum; non est iniquitas in eo: noli timere. Ecce ego flagellatus sum tantum, manifestum est, confiteor, peccavi - non enim dico me iustum. Hoc enim dicunt plerique. Quando est forte quisquam in aliqua miseria, in doloribus, intras consolari illum: et ille, Peccavi, fateor, sunt peccata mea, agnosco illa; sed numquid tanta peccavi, quanta ille? Ego novi quanta fecit ille, ego novi quanta commisit: peccata mea sunt, fateor illa Deo, sed minora sunt quam illius; et ecce ille nihil mali patitur. Noli turbari, tranquillus esto, ut scias quoniam rectus Dominus, et non est iniquitas in eo. Quid, si te propterea flagellat modo, quia non tibi servat ignem sempiternum? Quid, si illum propterea dimittit modo, quia auditurus est, Ite in ignem aeternum? Sed quando? Cum tu positus fueris ad dexteram, tunc dicetur positis ad sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Non te ergo ista moveant: tranquillus esto, sabbatiza, et annuntia quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein