monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 2
Dominus regnavit, irascantur populi. Coepit enim regnare Dominus noster Iesus Christus, coepit praedicari, postquam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, posteaquam implevit discipulos suos fiducia Spiritus sancti, ut non timerent mortem, quam ille iam occiderat in se. Coepit ergo praedicari Dominus Christus, ut in illum crederent qui salutem habere vellent; et irati sunt populi qui idola colebant. Irascebantur qui colebant quod fecerant, quia annuntiabatur ille a quo facti sunt. Utique ille annuntiabat per discipulos suos seipsum, qui illos volebat converti ad eum a quo facti erant, et averti ab eis quae ipsi fecerant. Illi pro idolo suo irascebantur Domino suo, qui si pro idolo suo irascerentur servo suo, damnandi erant. Melior enim servus eorum, quam idolum eorum: servum enim eorum Deus fecit, idolum eorum faber fecit. Sic irascebantur pro idolo suo, ut irasci non timerent Domino suo. Sed irascantur, praedictum est, non iussum; in prophetia enim dicitur, Dominus regnavit, irascantur populi. Est quod fiat et de populis irascentibus: illi irascantur, et in ira ipsorum martyres coronentur. Quid fecerunt annuntiatoribus verbi veritatis, nubibus Christi circumeuntibus orbem terrarum et compluentibus agrum Dei? Quid illis fecerunt qui irascebantur, nisi ut inter manus eorum caro affligeretur, et in manibus Christi spiritus coronaretur? Nec ipsa caro quam persecutores occidere potuerunt, ita mortua est ut in aeternum interiret: habebit enim tempus suum quo resurgat et ipsa; quia resurrectionem carnis iam ostendit Dominus in seipso. Inde illam voluit a nobis accipere, ut de nostra possemus non desperare. Ergo, fratres, caro servorum quam occiderunt cultores idolorum, resurget in tempore suo: idola quae fregit Christus, nunquam iterum faciet faber. Audistis, cum Ieremias legeretur ante apostolicam lectionem, si aurem apposuistis; vidistis ibi tempora praesentia quae nunc agimus. Dixit enim: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub coelo. Non dixit, Dii qui coelum et terram non fecerunt, percant de coelo et de terra; quia nunquam fuerunt in coelo: sed quid dixit? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra. Quasi respondit ad terram, et defuit quod responderet de coelo, quia illi non fuerunt in coelo: ipsam terram bis dixit, quia ipsa est sub coelo. Pereant de terra et de sub coelo, de templis suis. Videte si non fit, si non ex magna parte iam factum est: quid enim remansit, aut quantum remansit? Magis remanserunt idola in cordibus Paganorum, quam in locis templorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein