monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 3
Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super Cherubim: subaudis, regnavit. Commoveatur terra. Iterum dixit, Irascantur populi. Quod enim dixit, Dominus; hoc repetivit, Qui sedet super Cherubim: et quod dixit, regnavit, subaudiri fecit in alio versu: et quod ait, Irascantur populi; hoc dixit, Commoveatur terra. Quid sunt enim populi, nisi terra? Quantum potest irascatur terra ei qui iam sedet in coelo. Fuit enim Dominus et in terra, et assumpsit terram in qua esset in terra. Induit se carnem, et prior voluit pati irascentes populos. Ne iram populorum timerent servi eius, prior illam pati voluit: et quia necessaria erat ira populorum servis eius, ut a peccatis suis omnibus per ipsas tribulationes curarentur, et sanarentur; amarum poculum prior medicus bibit, ne bibere timeret aegrotus. Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi: irascantur populi, quia de ira ipsorum multa bona facit Deus. Illi irascuntur, et servi Dei purgantur; quia exercentur, coronantur. Irascantur populi. Qui sedet super Cherubim regnavit; commoveatur terra. Cherubim sedes Dei est, sicut Scripturae tradunt, coelestis quaedam sedes sublimis, quam nos non videmus; sed verbum Dei novit illam, novit tanquam sedem suam, et ipsum Verbum Dei et Spiritus Dei dixit servis Dei ubi sedeat Deus. Non quia sic sedet Deus, quomodo homo: sed tu si vis ut sedeat in te Deus, si bonus eris, sedes Dei eris; sic. enim scriptum est, Sedes sapientiae, anima iusti. Thronus enim, latine sedes dicitur. Nam et ipsum Cherubim interpretati sunt quidam quid diceretur latine, qui noverunt linguam illam hebraeam; quia hebraea lingua dictum est Cherubim; et dixerunt esse Cherubim Plenitudinem scientiae. Ergo quia superat Deus omnem scientiam, super plenitudinem scientiae sedere dicitur. Sit in te ergo plenitudo scientiae, et eris et tu sedes Dei. Sed forte dicturus es: Et quando in me erit plenitudo scientiae? et quis potest ad tantum culmen pervenire, ut sit in illo plenitudo scientiae? Putas hoc velle Deum, ut sit in nobis ista plenitudo scientiae, ut noverimus aut quot sint stellae, aut quot sint grana, non dico arenae, sed tritici, aut quot poma pendeant in arbore? Ille novit omnia; quia capilli nostri numerati sunt Deo. Sed alia est plenitudo scientiae quam voluit hominem nosse; ad legem Dei pertinet scientia quam te voluit habere. Et quis potest, forte dicas mihi, perfecte nosse Legem, ut habeat in se plenitudinem scientiae Legis, et possit esse sedes Dei? Noli turbari; breviter tibi dicitur quid habeas, si vis habere plenitudinem scientiae, et esse sedes Dei: ait enim Apostolus, Plenitudo autem Legis charitas. Quid ergo est? Perdidisti totam excusationem. Interroga cor tuum, vide utrum habeat charitatem. Si est ibi charitas, est ibi plenitudo Legis; iam in te habitat Deus, sedes Dei factus es. Irascantur populi; quid facient irascentes populi ei qui factus est sedes Dei? Qui contra te saeviant, attendis; qui in te sedeat, non attendis. Coelum factus es, et terram times? Dicit enim alio loco Scriptura Dominum Deum nostrum dicere, Coelum mihi sedes est. Si ergo et tu habendo plenitudinem scientiae, et habendo charitatem, utique sedes Dei factus es, coelum factus es. Non enim hoc coelum oculis his nostris quod suspicimus, valde pretiosum est Deo. Coelum Dei, animae sanctae sunt; coelum Dei, mentes Angelorum sunt, et omnes mentes servorum eius. Ergo irascantur populi, commoveatur terra; quid facturi, aut quid factura sedi Dei, et coelo ubi sedet Deus?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein