monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 7
Sed quis facit aequitatem? quis facit iustitiam? Homo peccator, homo iniquus, homo perversus, homo aversus a luce veritatis? Quid debet facere homo? Convertere se tantum ad Deum, ut ipse in illo formet aequitatem, quam ipse formare non potest, sed deformare. Idoneus est homo ad vulnerandum se; numquid idoneus est ad sanandum se? Quando vult aegrotat, non quando vult surgit. Si vult, vivat intemperanter vel in frigore vel in calore; eo die aegrotat, quo voluerit: cum autem vivendo intemperanter coeperit aegrotare, surgat quando vult; qui iacuit quando voluit, surgat, si potest, quando vult. Ut iaceret aegrotus, intemperantiam suam habuit necessariam: ut surgat autem, necessariam habet artificis medicinam. Sic ergo ut peccet homo, ipse sibi sufficit ad peccandum: ut iustificetur, non sibi sufficit, nisi ab illo iustificetur, qui solus est iustus. Ut ergo illi se homines dent formandos ad iustitiam, cum terruisset populos psalmus iste, et dixisset, Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis iudicium diligit; veluti quaerentes iam populos territos quomodo iusti vivere debeant, quia in seipsis non possunt habere iustitiam, commendavit illis et plasmatorem iustitiae illorum, et secutus ait: Tu parasti aequitatem; iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. Debemus enim et nos habere iudicium, debemus habere iustitiam; sed ille in nobis facit iudicium et iustitiam, qui nos fecit in quibus faceret. Quomodo et nos debemus habere iudicium et iustitiam? Iudicium habes, quando discernis malum a bono; iustitiam autem, quando sequeris bonum, et declinas a malo. Discernendo, iudicium habes; faciendo, iustitiam habes. Declina a malo, ait, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam. Primo debes habere iudicium, et postea iustitiam. Quod iudicium? Ut primo iudices quid sit malum, et quid sit bonum. Et quam iustitiam? Declines a malo, et facias bonum. Hoc autem non a te habebis; quia vide quid dixit: Iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein