monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 9
Et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Quid habemus adorare? Scabellum pedum eius. Suppedaneum dicitur scabellum. Quod dicunt Graeci ὑποπόδιον, dixerunt Latini scabellum; et alii dixerunt, suppedaneum. Sed videte, fratres, quid nos iubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Ergo terram nos iubet adorare, quia dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei? Et quomodo adorabimus terram, cum dicat aperte Scriptura: Dominum Deum tuum adorabis? Et hic dicit, Adorate scabellum pedum eius; exponens autem mihi quod sit scabellum pedum eius, dicit, Terra autem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me qui fecit coelum et terram; rursus timeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia Psalmus mihi dicit, Adorate scabellum pedum eius. Quaero quod sit scabellum pedum eius; et dicit mihi Scriptura: Terra scabellum pedum meorum. Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum eius. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Numquid autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de ipsa commendatione eiusdem terrae loqueretur: Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest. Ideo et ad terram quamlibet cum te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum Sanctum cuius pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum enim adoras: ideo et hic subiecit, Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Quis sanctus est? In cuius honore adoras scabellum pedum eius. Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne, et a spiritu non vivificeris: Spiritus est enim, inquit, qui vivificat; caro autem nihil prodest. Tunc autem, quando hoc Dominus commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat: Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit in se vitam aeternam. Scandalizati sunt discipuli eius quidam, septuaginta ferme, et dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum intelligere? Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulaverunt. Durum illis visum est quod ait, Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam aeternam: acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt, Durus est hic sermo. Ipsi erant duri, non sermo. Etenim si duri non essent, sed mites essent, dicerent sibi: Non sine causa dicit hoc, nisi quia est ibi aliquod sacramentum latens. Manerent cum illo lenes, non duri; et discerent ab illo, quod, illis discedentibus, qui remanserunt, didicerunt. Nam cum remansissent cum illo discipuli duodecim, illis recedentibus, suggesseruut illi, tanquam dolentes illorum mortem, quod scandalizati sunt in verbo eius et recesserunt. Ille autem instruxit eos, et ait illis, Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita. Spiritualiter intelligite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein