monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 10
Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. Isti antiqui Moyses et Aaron et Samuel, servi Dei, magni apud antiquos. Nostis quia Moyses eduxit in virtute Dei populum Israel ex Aegypto per Rubrum mare; et duxit in eremo; et quanta mirabilia fecerit illo tempore Deus per manum Moysi, noverunt omnes qui istas Scripturas libenter audiunt in Ecclesia, vel apud se legunt, vel quoquo modo didicerunt. Aaron frater ipsius fuit, quem ordinavit etiam sacerdotem. Et ibi quidem non videtur sacerdos esse, nisi Aaron. Aperte enim in illis Litteris Aaron nominatur sacerdos Dei de Moyse non ibi dicitur quod sacerdos erat. Sed si hoc non erat, quid erat? numquid maior sacerdote esse poterat? Exprimit psalmus iste quia et ipse sacerdos erat: Moyses, et Aaron in sacerdotibus eius. Ergo erant illi Domini sacerdotes. Samuel postea iam in libro Regnorum legitur: iste est Samuel temporibus David; nam ipse unxit sanctum David. Samuel ab initio aetatis suae in templo crevit. Mater eius sterilis fuit: volens habere filium, oravit ad Dominum cum gemitu magno, et petens ut daret ei Deus filium, ostendit quia non carnaliter habere voluit, quem natum illi dedit, qui eum esse voluit. Vovit enim eum Domino Deo, et ait, Si mihi masculus natus fuerit, templo tuo serviet: et ita fecit. Natus sanctus Samuel fuit apud matrem tempore lactis; mox ut eum ablactavit, dedit in templum, ut ibi cresceret, ibi roboraretur in spiritu, ibi Deo serviret: factus est sacerdos magnus, sacerdos sanctus illo tempore. Commemorat istos, et per istos omnes sanctos nos vult intelligere. Quare autem hic illos nominavit? Quoniam diximus Christum hic nos debere intelligere. Advertat Sanctitas vestra. Dixit superius, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est: commendans quemdam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, cuius scabellum pedum adorandum est, quia carnem assumpsit, in qua appareret generi humano; et volens nobis ostendere et antiquos patres ipsum praedicasse, quia ipse est verus sacerdos Dominus noster Iesus Christus, commemoravit istos, quia in columna nubis ad illos loquebatur Deus. Quid est, in columna nubis? Loquebatur per figuras. Si enim in quadam nubecula loquebatur; obscura illa dicta nescio quem manifestum praesignabant. Ille autem nescio quis, iam non est nescio quis; quia scitur a nobis, Dominus noster Iesus Christus. 'Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos.' Qui primo loquebatur in columna nubis, ipse nobis locutus est in scabello pedum suorum; id est, in terra assumpta carne, unde adoramus scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Ipse de nube loquebatur quod tunc non intelligebatur; locutus est in scabello pedum suorum, et intellecta sunt verba nubis eius. In columna nubis loquebatur ad eos.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein