monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 14
Exaltate Dominum Deum nostrum. Iterum exaltamus illum: qui bonus est et cum ferit, quomodo laudandus est, quomodo exaltandus est? Tu potes hoc exhibere filio tuo, et Deus non potest? Non enim bonus es quando blandiris filio tuo, et malus cum caedis filium tuum. Et cum blandiris, pater es; et cum caedis, pater es: ideo blandiris, ne deficiat; ideo caedis, ne pereat. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster. Quomodo superius dixit, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius; intelleximus autem quid sit adorare scabellum pedum eius: sic et modo post exaltationem Domini Dei nostri, ne quis illum praeter montem eius exaltet, commendavit et montem ipsius. Mons ipsius quis est? Legimus alibi de hoc monte quia lapis fuit praecisus de monte sine manibus, et confregit omnia regna terrae, et crevit lapis ipse. Danielis visio est ista quam narro. Crevit lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus, et factus est, inquit, mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. In ipso monte magno adoremus, si exaudiri volumus. Haeretici non adorant in isto monte; quia mons iste implevit universam faciem terrae: haeserunt in parte, et totum amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam catholicam, adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille qui praecisus est de monte sine manibus, iam videmus quantum creverit, et quantas terrae regiones occupaverit, et usque ad quas gentes pervenerit. Quid est mons unde praecisus est lapis sine manibus? Regnum Iudaeorum: primo quod colebant unum Deum. Inde praecisus est lapis Dominus noster Iesus Christus. Ipse dictus est, Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Lapis iste praecisus de monte sine manibus, confregit omnia regna terrarum: videmus confracta ab illo lapide omnia regna terrae. Quae erant regna terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta sunt. Regnabat Saturnus in multis hominibus: ubi est regnum eius? Regnabat Mercurius in multis hominibus: ubi est regnum eius? Fractum est, redacti sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat. Regnum Coelestis quale erat Carthagini! ubi nunc est regnum Coelestis? Lapis ille fregit omnia regna terrarum, lapis praecisus de monte sine manibus. Quid est, praecisus de monte sine manibus? Natus de gente Iudaeorum sine opere hominum. Omnes enim qui nascuntur, de opere maritali nascuntur; ille de virgine natus, sine manibus natus est; per manus enim, opus humanum significatur: quo manus humanae non accesserunt, ubi maritalis amplexus non fuit, fetus tamen fuit. Natus est ergo de monte sine manibus lapis ille: crevit, et crescendo fregit omnia regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia catholica, cui vos communicare gaudete. Illi autem qui non ei communicant, quia praeter ipsum montem adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam aeternam; etsi ad quaedam temporalia exaudiantur. Non sibi ergo blandiantur, quia eos in quibusdam exaudit Deus: nam et Paganos exaudit in quibusdam. Nonne clamant Pagani ad Deum, et pluit? Quare? Quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Noli ergo gloriari, pagane, quia te clamante ad Deum, pluit Deus, qui super iustos et iniustos pluit. Audivit te ad temporalia; non te audit ad aeterna, nisi in monte sancto eius adoraveris. Adorate Dominum in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein