monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 4
Et facti sumus, inquit, sicut consolati: id est, gavisi sumus, tanquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi miserorum, consolatio non est nisi gementium, lugentium, Quare quasi consolati, nisi quia adhuc gemimus. Gemimus in re, consolamur in spe: cum transierit res, de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non opus erit consolatione, quia nulla miseria sauciabimur. Quare autem velut consolati ait, et non ait, consolati? Non semper quasi ad similitudinem ponitur hoc verbum, sicut: quod dicimus, sicut, aliquando ad proprietatem refertur, aliquando ad similitudinem; modo ad proprietatem relatum est. Sed exempla nobis etiam de communi locutione hominum danda sunt, ut facile intelligatur. Quando dicimus, Sicut vixit pater, ita et filius; ad similitudinem hoc dicimus: et, Sicut pecus moritur, ita homo moritur; ad similitudinem hoc dicitur. Quando autem dicimus, Fecit sicut vir bonus; numquid non est vir bonus, sed similitudinem habet viri boni? Fecit tanquam iustus; hoc tanquam, non negat eum iustum esse, sed proprietatem eius ostendit. Fecisti sicut senator: Ergo non sum senator, si dicat: Imo quia es, sicut senator fecisti; et quia iustus es, sicut iustus fecisti; et quia bonus es, sicut bonus fecisti. Ergo quia et isti vere consolati erant, sicut consolati gaudebant; id est, magnum erat gaudium ipsorum, tanquam consolatorum, illo consolante morituros qui mortuus est. Omnes enim moriendo gemimus: consolatus est ille qui mortuus est, ne mori timeremus. Prior resurrexit, ut haberemus quod spararemus. Quia ergo prior resurrexit, spem nobis dedit: quia in miseria positi, spe consolati sumus; hinc gaudium magnum. Et convertit Dominus captivitatem nostram, ut iam de captivitate viam teneamus, et eamus ad patriam. Iam ergo redempti, in via non timeamus insidiantes hostes nostros. Ideo enim redemit nos, ut non audeat hostis insidiari nobis, si de via non recesserimus. Ipse enim Christus factus est via. Vis non pati latrones! Ait tibi: Viam tibi stravi ad patriam; noli de via recedere. Talem viam munivi, ut latro ad te non audeat accedere; tu ab illa noli recedere, et latro ad te non audet accedere. Ambula ergo in Christo et canta gaudens, canta tanquam consolatus; quia ille te praecessit, qui iussit ut sequaris.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein