monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 7
Si autem non facit immundum nisi quod exit de ore, et hoc cum audimus in Evangelio, non intelligimus nisi os corporis; absurdum est et nimis stultum, ut tunc putemus non fieri immundum hominem, cum manducat, tunc autem putemus immundum, si vomat. Ait enim Dominus: Non quod intrat in os, sed quod exit, coinquinat. Quando ergo manducas, non fis immundus; et quando vomis, efficeris immundus? Quando bibis, non es immundus; et quando spuis, immundus es? Quando spuis enim, de ore tuo exit aliquid; quando bibis, in os intrat aliquid. Quid voluit dicere Dominus, Non quod intrat in os, sed quod exit, inquinat? Secutus eodem loco secundum alium evangelistam dixit quae sunt quae procedunt de ore; ut intelligas non de ore corporis eum dixisse, sed de ore cordis. Ait enim: De corde enim exeunt cogitationes malae, fornicationes, homicidia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. Illa ergo, fratres mei, quomodo exeunt de ore, nisi quia exeunt de corde, sicut ipse Dominus dicit? Non enim quando illa loquimur, tunc nos maculant. Ne quis dicat: Quando loquimur, de ore nostro exeunt, quia verba et voces de ore nostro exeunt; et quando mala loquimur, immundi efficimur. Quid si aliquis non loquatur, et tantum cogitet mala, mundus est, quia de ore ipsius corporis nihil processit? Sed de ore cordis iam Deus audivit. Ecce, fratres mei, attendite quae dico. Nomino furtum: modo nominavi furtum; numquid quia nominavi furtum, contaminavit me furtum? Ecce de ore meo exiit, et non me fecit immundum. Fur autem surgit in nocte, et nihil dicit ore, et faciendo fit immundus. Non solum non dicit, sed et premit facinus toto silentio; et usque adeo vocem suam timet audiri, ut nec vestigia sua velit sonare: numquid ergo quia ita silet, mundus est? Plus autem dico, fratres mei. Ecce adhuc in stratu suo iacet, nondum surrexit ut furtum faciat; vigilat, et exspectat ut homines dormiant: iam Deo clamat, iam fur est, iam immundus est, iam facinus de ore interiore processit. Quando enim facinus ex ore procedit? Quando voluntas faciendi decernitur. Decrevisti facere; dixisti, fecisti. Si furtum non feceris foris; forsitan ille non meruit perdere, cui disponebas auferre: et ille nihil perdidit, et tu de furto damnaberis. Decrevisti occidere hominem; dixisti in corde, sonuit de ore tuo interiore homicidium: adhuc vivit homo, et tu homicida puniris. Quid sis enim apud Deum, quaeritur, non quid non dum apparueris apud homines.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein