monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 10
Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Quid sit hoc, attendat Charitas vestra. Iam dixerat, Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quasi de praeterito loquebatur: sed solet fieri ut de praeterito loquens, futura praenuntiet Propheta. Nam quasi de praeterito loquebatur, cum in alio psalmo diceret, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Non dixit, fossuri sunt; non dixit, dinumerabunt; non dixit, divident sibi vestimenta mea; non dixit, super vestimentum meum mittent sortem: futura erant, et quasi facta cantabantur. Omnia enim quae futura sunt, Deo iam facta sunt. Hic ergo cum diceret, 'Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati; tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione;' ut ostenderet se figura praeteriti futura cogitare, ait, 'Tunc dicent inter Gentes.' Dicent, iam de futuro est. 'Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati.' Tunc cum cantabantur, futura erant, et nunc videntur praesentia. Ergo orat tanquam de futuris, qui futura tanquam praeterita praecinebat: Converte, Domine, captivitatem nostram. Nondum erat ergo conversa captivitas, quia nondum Redemptor advenerat. Ergo, quando cantati sunt Psalmi, quod orabatur tunc, iam factum est: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Sicut convertuntur torrentes in austro, sic converte captivitatem nostram. Quaerebatur quid sit; sed patebit modo, adiuvante Domino, vestris orationibus. Quodam loco Scriptura, cum praeciperet et moneret de operibus bonis, ait: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua. Ergo peccata ligabant nos. Quomodo? Quomodo frigus ligat aquam ne currat. Et illigati frigore peccatorum gelavimus. Auster autem calidus ventus est: quando fiat auster, liquescit glacies, et implentur torrentes. Torrentes autem dicuntur flumina hiemalia; magno enim impetu repentinis aquis impleta currunt. Gelaveramus ergo in captivitate; constringebant nos peccata nostra: flavit auster Spiritus sanctus; dimissa sunt nobis peccata, soluti sumus a frigore iniquitatis; tanquam glacies in sereno, solvuntur peccata nostra. Curramus ad patriam, quasi torrentes in austro. Diu enim laboravimus, et laboramus etiam facientes bene. Nam ipsa vita humana quam ingressi sumus, misera est, laboribus plena, doloribus, periculis, aerumnis, tentationibus. Nolite seduci gaudio rerum humanarum; flenda in rebus humanis advertite. Poterat ridere prius puer qui nascitur: quare a fletu incipit vivere? Ridere nondum novit; quare plorare iam novit? Quia coepit ire in istam vitam. Sed si de illis captivis est, hic flet et gemit; sed veniet gaudium.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein