monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 11
Sequitur enim: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. In ista vita, quae plena est lacrymis, seminemus. Quid seminabimus? Opera bona. Opera misericordiae semina nostra sunt: de quibus seminibus ait Apostolus, 'Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei'. Loquens itaque de ipsis eleemosynis, quid ait? Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet. Ergo qui multum seminat, multum metet: qui parce seminat, parce et metet; et qui nihil seminat, nihil metet. Quare desideratis latos fundos, ubi multa semina seminetis? Latior vobis non est ubi seminetis, quam Christus, qui in se voluit seminari. Terra vestra Ecclesia est; seminate quantum potestis. Sed parum habes unde facias. Habes voluntatem? Quomodo nihil esset quod habes, si non adesset bona voluntas; sic et quia non habes, noli esse tristis, si est tibi bona voluntas. Quid enim seminas? Misericordiam. Et quid metes? Pacem. Numquid autem dixerunt Angeli, Pax in terra divitibus hominibus? Sed, Pax in terra hominibus bonae voluntatis. In Zacchaeo magna voluntas, in Zacchaeo charitas magna. Suscepit Dominum hospitio, gaudens suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus promisit se daturum, et si cui aliquid abstulerat, quadruplum redditurum; ut intelligas propterea sibi eum tenuisse dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde debita redderet. Magna voluntas; multum dedit, multum seminavit. Ergo vidua illa quae duo minuta misit, parum seminavit? Imo tantum, quantum Zacchaeus. Minores enim facultates ferebat, sed parem voluntatem habebat. Misit duo minuta de tanta voluntate, de quanta Zacchaeus dimidium patrimonii sui. Si attendas quid dederunt, diversa invenies: si attendas unde dederunt, paria invenies; quidquid habuit dedit illa, et quod habuit dedit ille.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein