monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 13
Aliquando et dives invenitur pauper, et a paupere praestatur illi aliquid. Venit nescio quis ad flumen, tanto delicatior quanto ditior; transire non potest: si nudatis membris transiret, frigesceret, aegrotaret, moreretur: accedit pauper exercitatior corpore, traiicit divitem; eleemosynam facit in divitem. Ergo nolite eos tantum putare pauperes, qui non habent pecuniam. In quo quisque pauper est, ibi illum vide; quia forte tu in eo dives es, in quo ille pauper est, et habes unde accommodes. Forte membra tua accommodas, et plus est quam si pecuniam accommodares. Consilio indiget, tu plenus es consilio; in consilio ille pauper, tu dives es. Ecce nec laboras, nec aliquid perdis; das consilium, et praesitisti eleemosynam. Modo, fratres mei, cum loquimur, quasi pauperes ad nos estis; et quia nobis Deus dignatus est dare, damus inde vobis; et omnes ab illo accipimus, qui solus est dives. Sic se ergo tenet corpus Christi, membra socia sic compinguntur et adunantur in charitate et in vinculo pacis, cum quisque id quod habet, praestat ei qui non habet in eo quod habet, dives est; in eo quod ille non habet, pauper est. Sic vos diligite, sic vos amate. Nolite ad vos solos attendere; sed attendite indigentes circa vos. Sed quia cum laboribus et aerumnis fiunt ista in ista vita, nolite deficere. In lacrymis seminatis, in gaudio metetis. Quid enim, fratres mei? Ipse agricola quando procedit cum aratro, et portat semen, nonne aliquando frigidus est ventus, et imber deterret? Attendit coelum, videt triste, tremit frigore, et tamen procedit, et seminat. Timet enim ne cum tristem diem attendit et exspectat diem laetum, tempus transeat, et non inveniat quod metat. Nolite differre, fratres mei; seminate in hieme, seminate bona opera et cum ploratis; quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Mittunt semina sua, bonam voluntatem et bona opera.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein