monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 14
Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare flebant? Quia inter miseros erant, et miseri erant. Melius est, fratres mei, ut nullus sit miser, quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros, crudelem habet misericordiam: quomodo si medicus ut exerceret artem suam, optaret esse multos aegrotos, crudelis medicina esset. Melius est ut omnes sani sint; quam ut exerceatur ars medici. Melius est ergo ut omnes beati regnent in illa patria, quam ut sint quibus impendatur misericordia. Tamen quamdiu sunt quibus impendatur, non deficiamus in ista aerumna mittere semina. Etsi cum fletu seminamus, tamen cum gaudio metemus. In illa enim resurrectione mortuorum recipiet quisque manipulos suos, id est fructum seminis, coronam gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium, et ipsi morti insultantium, in qua gemebatur: tunc dicent morti, Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Sed quare iam gaudent? Quia portant manipulos suos. Quia euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare, mittentes semina sua? Quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein