monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 1
Sicut intentissime audivimus, cum psalmus iste legeretur; ita intente audiamus, cum revelat Dominus quae hic dignatus est opacare mysteria. Ad hoc enim clauduntur quaedam sacramenta Scripturarum, non ut denegentur, sed ut pulsantibus aperiantur. Si ergo affectu pio et sincera cordis charitate pulsetis, ille aperiet qui videt unde pulsetis. Notum est omnibus nobis (atque utinam de numero eorum non simus), multos murmurare adversus Dei patientiam, et dolere iniquos homines et impios vel vivere in hac terra, vel etiam plurimum posse; et quod est amplius, plerumque plurimum posse malos adversus bonos, et saepe malos premere bonos; malos exsultare, bonos laborare; malos superbire, bonos humiliari. Attendentes talia in genere humano (abundant enim), pervertuntur impatientes et infirmi animi, quasi frustra sint boni; quia Deus avertit vel avertere videtur oculos suos a bonis operibus piorum et fidelium, et augere malos in his quae diligunt. Putantes ergo infirmi frustra se bene vivere, aut invitantur ad imitandam malitiam eorum quos quasi florere conspiciunt: aut si per infirmitatem vel personae suae vel animi, timent male facere, ne aliquid illis secundum leges saeculi mali accidat; non quia iustitiam diligunt, sed, ut dicam apertius, timentes damnari inter homines ab hominibus, abstinent se quidem a factis malis, sed non se abstinent a cogitationibus malis. Et inter cogitationes eorum iniquas, praecipue caput iniquitatis illa tenet impietas, qua videtur eis Deus negligere et non curare res humanas; et aut aequaliter habere bonos et malos; aut etiam, quod est perniciosius cogitare, insectari bonos et malis favere. Qui talia cogitat, etsi nihil mali alicui faciat, facit plurimum sibi, et in seipsum impius est; et iniquitate sua non laedit Deum, sed interficit se. Neque nocent hominibus, quia timidi sunt qui talia cogitant; sed tamen homicidia eorum, adulteria eorum, fraudes et rapinas eorum videt Deus, et punit in cogitationibus eorum. Quid enim velint, ille attendit, cuius oculus non repellitur carne, ut non videat voluntatem. Tales si occasiones inveniant, non mali fiunt, sed manifestantur: non ut sentias quod natum sit manifestum, sed ut intelligas quod latebat inclusum. Paucis his annis, et prope hesterno die viderunt haec homines, et probaverunt etiam qui tarde intelligunt. Erat enim hic una domus potentissima ad tempus, de qua flagellum fecerat Deus generi humano, et castigatum est inde genus humanum; si cognoscat flagellum patris, et timeat sententiam iudicis. Cum ergo esset hic eadem domus magna, multi sub illa gemebant, murmurabant, reprehendebant, detestabantur, blasphemabant. Quomodo se arctant homines, et dantur divino illo iudicio multi in concupiscentias cordis sui? Subito fiebant ipsius domus illi qui murmurabant de ipsa domo; et ab eis talia homines patiebantur, qualia se pati ipsi a talibus paulo ante querebantur. Bonus ergo ille est, qui et quando potest male facere, non facit; de quo scriptum est: Qui potuit transgredi, et non est transgressus; et facere mala, et non fecit. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua. Loquebatur Scriptura de potentibus innocentibus. Et lupus enim tantum vult nocere, quantum leo: dissimiliter nocent, sed non dissimiliter cupiunt. Leo enim non solum contemnit canem latrantem; sed etiam fugat, et venit ad ovile, et obmutescentibus canibus rapit quod potest: lupus non audet inter latratus canum. Numquid propterea quia non potuit auferre a canibus territus, innocentior remeavit? Docet ergo Deus innocentiam, ut quisque innocens sit non timore poenae, sed amore iustitiae. Tunc enim liber est innocens et verus est innocens. Qui autem timore innocens, fit, non est innocens, quamvis non noceat cui vult nocere. Non enim nocet alteri per factum malum, sed sibi plurimum per cupiditatem malam. Nam quomodo sibi noceat, audi Scripturam: Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam. Et revera multum errant homines qui putant iniustitiam suam aliis nocere, et sibi non nocere. Ad alios procedit iniquitas cuiuslibet, ut corpori noceat, ut rem familiarem laedat, ut villam invadat, ut mancipium abducat, ut aurum auferat, aut argentum, vel si quid aliud possidet. Ad hoc profertur ad alterum illa iniquitas. Ergo iniquitas tua alieno corpori nocet, tuo animo non nocet?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein