monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 3
Psalmus hunc titulum habet, id est hanc inscriptionem: Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum. Docturus est psalmus iste patientiam in laboribus iustorum: contra iniquorum felicitates patientiam docet, patientiam aedificat. Hoc habet totus a capite usque in finem. Quare ergo talem habet titulum, in quarta sabbati? Una sabbati, dies dominicus est; secunda sabbati, secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant; tertia sabbati, tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta ergo sabbatorum, quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a Paganis, et a multis Christianis: sed nollemus; atque utinam corrigant, et non dicant sic. Habent enim linguam suam qua utantur. Non enim et in omnibus gentibus ista dicuntur: multae gentes aliae atque aliae aliter atque aliter vocant. Melius ergo de ore christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod improbat corde, intelligat illos omnes, de quorum nominibus appellata sunt sidera, homines fuisse, nec ex eo esse coepisse ista sidera in coelo, ex quo illi coeperunt: et ante ibi fuerunt; sed per beneficia quaedam mortalium mortalia, illi homines pro tempore suo, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, cum chari essent hominibus, non propter vitam aeternam, sed propter commodum temporale, deferebantur eis divini honores. Veteres enim saeculi decepti, et decipere volentes, in eorum adulationem qui sibi aliquid secundum amorem saeculi praestitissent, sidera ostendebant in coelo, dicentes quod illius esset illud sidus, et illud illius: homines autem qui antea non aspexerant, ut viderent quia ibi erant et illa sidera antequam nascerentur, decepti crediderunt; et concepta est opinio vanitatis. Hanc opinionem erroris diabolus confirmavit, Christus evertit. Nos ergo secundum quod loquimur, quarta sabbatorum quartus dies intelligitur a die dominico. Attendat itaque Charitas vestra quid sibi velit iste titulus: hic grande mysterium, et revera occultum. Nam pleraque ipsius Psalmi manifeste sonant, et manifeste movent, et cito intelliguntur; hic autem titulus, quod fatendum est, habet non parum obscuritatis: sed aderit Dominus, serenabit nubilum, et videbitis Psalmum, et ex fronte Psalmi cognoscetis eum. In fronte enim habet psalmus iste, Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum. In limine est titulus, in postibus fixus est. Volunt homines titulum cognoscere, et sic domum intrare. Recolamus ergo Scripturam sanctam in Genesi, primo die quid sit factum; invenimus lucem: secundo die quid sit factum; invenimus firmamentum, quod appellavit Deus coelum: tertio die quid sit factum; invenimus speciem terrae et maris, et segregationem, ut omnis congregatio aquarum vocaretur mare, te arida vocaretur terra. Quarto die, luminaria fecit Deus in coelo; solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis hoc quarto die fecit. Quid sibi ergo vult quod de quarto die accepit Psalmus titulum; in quo psalmo docetur patientia adversus felicitates malorum, et labores bonorum? Habes Paulum apostolum dicentem sanctis fidelibus roboratis in Christo: 'Omnia facite sine murmuratione et disceptatione; ut sitis irreprehensibiles, et sinceres, immaculati filii Dei in medio nationis tortuosae et perversae, in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes'. Similitudo de luminaribus data est ad sanctos, ut sine murmuratione sint in natione tortuosa et perversa.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein