monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 4
Sed ne quisquam propterea putet colenda esse et adoranda luminaria coeli, quia inde aliqua similitudo ducta est ad significationem sanctorum; prius hoc explicemus in nomine Christi, quam non sit consequens, ut propterea tibi videatur adorandus sol, aut luna, aut stellae, aut coelum, quia aliqua de illis similitudo ducta est, qua significarentur sancti; quia multa sunt de quibus ducta est similitudo ad significandos sanctos, quae non adorantur. Si enim quidquid est unde similitudo ducitur ad sanctos, adorandum tibi putas; adora montes et colles, quia dictum est: Montes exsultaverunt velut arietes, et colles velut agni ovium. Tu de sanctis dicis, ego de ipso Christo dico. Adora leonem, quia dictum est, Vicit leo de tribu Iuda adora petram, quia dictum est, Petra autem erat Christus. Si autem non adoras in Christo ista terrena, quamvis de illis similitudo quaedam data est; ad significandos sanctos de quacumque creatura ducta fuerit similitudo, tu intellige similitudinem creaturae, et adora artificem creaturae. Dictus est sol Dominus noster Iesus Christus numquid iste sol quem et minutissima animalia nobiscum vident? Sed de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nam lux ista non hominem solum illuminat, sed et iumenta et pecora et omnia animalia: quod autem illuminat omnem hominem, in corde illuminat, ubi intellectum solum habet.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein