monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 7
Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit. Tu putas quia non vindicat? Vindicat De is ultionum. Quid est, Deus ultionum? Deus vindictarum. In eo certe murmuras, quia non vindicatur in malos. Noli murmurare, ne inter illos sis in quos vindicatur. Facit ille furtum, et vivit: tu murmuras adversus Deum, quia non moritur qui tibi furtum fecit. Si iam non facis furtum, vide: si enim iam non facis, vide ne aliquando fecisti. Si iam dies es, recole noctem tuam: si iam fixus in coelo es, recole terram tuam. Invenis te furem forte fuisse aliquando; et aliquem alium forte stomachatum, quia et tu furtum faciens vixisti, et non es mortuus: quomodo autem tu quando faciebas, ideo vixisti ut postea non faceres; noli quia tu transisti, velle misericordiae Dei pontem subvertere. Nescis illac multos transituros, qua et tu transisti? Esses modo qui murmurares, si adversus te audiretur qui prior de te murmuravit? Et tamen et nunc optas vindictam Dei in malos, ut fur moriatur, et murmuras adversus Deum, quia fur non moritur. Appende in statera aequitatis furem et blasphemum: iam dicis quia fur non es; sed murmurando adversus Deum, blasphemus es. Ille captat somnum hominis, ut aliquid involet; et tu dicis quia dormit Deus, et hominem non videt. Ergo vis ille ut corrigat manum, prior tu linguam corrige: vis ille ut corrigat cor adversus hominem, tu corrige cor adversus Deum; ne forte cum optas vindictam Dei, si venerit, te priorem inveniat. Nam ille veniet, veniet et iudicabit perseverantes in nequitia sua, ingratos praerogationi misericordiae ipsius, ingratos patientiae ipsius, thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua quia Deus ultionum Dominus, Deus ultionum, ideo fidenter egit. Nulli enim pepercit, quando hic locutus est: ipse Dominus erat in carnis infirmitate, sed in virtute sermonis. Non accepit personas principum Iudaeorum. Quanta in illos dicit? et, quomodo dictum est, vere in fiducia: quia scriptum est in Psalmis de illo, Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Qui sunt pauperes? qui sunt inopes? Qui spem non habent nisi in illo solo, in quo solo spes non fallitur. Attendite, fratres, qui sunt pauperes et inopes. Non omnino pauperes qui nihil habent, videntur dici ab Scriptura, quando laudantur pauperes. Invenis enim pauperem hominem, qui quando patitur aliquam iniuriam, non attendit nisi patronum suum, in cuius forte domo manet, cuius inquilinus est, cuius colonus est, cuius cliens est; et ideo se indigne pati asserit, quia ad illum pertinet: cor ipsius in homine, spes ipsius in homine, cinis in cinere. Sunt autem alii qui opulenti sunt, et honoribus secundum tempus humanis fulciuntur; et tamen nec in pecunia sua spem ponunt, nec in fundis suis spem ponunt, nec in familia sua spem ponunt, nec in claritate transitoriae dignitatis; sed totam spem in illo ponunt, cui non succeditur, qui mori non potest, qui falli et qui fallere non potest: tales etsi multa videntur habere secundum saeculum, bene ea tamen gubernant ad refectionem indigentium; inter pauperes Domini numerantur. Vident enim periculose se vivere in hac vita, sentiunt se esse peregrinos: sic diversantur in opulentia divitiarum suarum, quomodo viator in stabulo, transiturus, non possessurus. Ergo quid Dominus? Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salutari. Salutaris noster, Salvator noster est: in illo voluit ponere spem omnium inopum et egentium. Et quid ait? Fiducialiter agam in eo. Quid est, Fiducialiter agam? Non timebit, non parcet vitiis et concupiscentiis hominum. Vere medicus fidelis, medicinali ferro sermonis instructus, secuit omnia vulnera. Ideo qui talis praedictus et praenuntiatus, talis etiam inventus est. Loquebatur in monte, ubi dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ibi beati dicti sunt qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: in ipso sermone dixit, Quia ipsorum est regnum coelorum. Et ut faceret illos luminaria, id est, patienter tolerantes omnia ista iniqua, quae transeunt: Beati eritis, inquit, cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos: gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis. Deinde in progressu sermonis cum docere inciperet, quamvis eum turba circumdaret, dixit talia discipulis suis, quae ferirent faciem Pharisaeorum et Iudaeorum, qui quasi primatus habebant exponendarum Scripturarum omnium; qui sibi quasi iusti videbantur, vel videri se arbitrabantur, et ad quorum primatum plebis obsequium videbatur obtemperare: non pepercit, et dixit, Quando oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus; et caetera talia. Tetigit omnes, non timuit aliquem. Et cum terminasset ipsum sermonem, conclusit de illo scriptura Evangelii sic: 'Factum est,' inquit, 'cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina eius. Erat enim docens eos tanquam potestatem habens; non quasi Scribae eorum et Pharisaei'. Quanta ergo ille de quo dictum est, Erat docens eos tanquam potestatem habens, quanta dixit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae; quanta in illos coram in faciem? Neminem timuit. Quare? Quia Deus ultionum est. Ideo non parcebat in verbo, ut essent postea quibus parceret in iudicio: quia si nollent accipere verbi medicinam, incursuri erant utique et inventuri iudicis sententiam. Quare? Quia dixit, Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit: id est, nulli pepercit in verbo. Qui in verbo non pepercit passurus, parcet in sententia iudicaturus? qui neminem timuit in humilitate, timebit quemquam in claritate? Ex eo quod iam fidenter egit, cogita quomodo sit acturus in fine saeculi. Noli ergo murmurare adversus Deum, qui quasi parcit malis; sed esto bonus cui forte ad tempus in flagello non parcat, et in fine parcat in iudicio. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein