monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 9
Sed quando? quando reddet? Interim mali triumphant, et exsultant mali, blasphemant mali, omnia mala faciunt. Movet te? Cum pietate quaere, non cum superbia reprehende. Movet te? Compatitur tibi et Psalmus, quaerit tecum, non quia nescit; sed ideo tecum quaerit quod scit, ut in illo invenias quod nesciebas. Quomodo qui vult aliquem consolari, nisi condoleat cum illo, non illum erigit: prius cum illo dolet, et sic eum reficit sermone consolatorio. Si autem intret ad illum ridens luctum eius, non facit quod modo lectum est, dicente Apostolo: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Ergo ut gaudeat tecum, prius fles cum illo; contristaris cum illo, ut reficias eum: sic et Psalmus et Spiritus Dei, utique omnia sciens, quaerit tecum, quasi verba tua dicit. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur iniustitiam? Quid loquentur, nisi contra Deum, qui dicunt: Quid nobis prodest quia sic vivimus? Quid dicturus es? Vere curat ista quae facimus Deus? Quia enim vivunt, putant Deum nescire quod faciunt. Vide quid mali illis contingat! Quia si stationarius sciret, teneret illos; et ideo vitant oculos stationarii, ne statim teneantur: oculos enim Dei vitare nemo potest; quia non solum in cubiculo videt, sed et intima cordis tui. Cogitant et ipsi quia nihil potest latere Deum; et quia faciunt, et sciunt quid fecerunt, et vident se vivere sciente Deo, qui non viverent sciente stationario, dicunt sibi: Placent ista Deo; et revera si illi displicerent facta nostra, quomodo displicent iudicibus, quomodo displicent regibus, quomodo displicent imperatoribus, et quomodo displicent commentariensibus, numquid quomodo illorum oculos vitamus, vitare possemus oculos Dei? Ergo placent ista Deo. Ideo in alio psalmo peccatori dicitur, Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, ero tibi similis? Ut quomodo tibi placet factum tuum malum, sic putes quia et mihi placet. Et minatur in posterum: Arguam te. Ergo non tacet qui dixit, tacui. Cum diceret, Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis; et non tacuit. Cum enim nos loquimur, ille non tacet cum enim lector legit, ille non tacet; cum Psalmus ista cantat, ille non tacet: et istae omnes voces Dei per orbem terrarum fiunt. Quomodo ergo tacet, quomodo non tacet? Non tacet in verbo, tacet in vindicta. Quid est ergo, Haec fecisti, et tacui? Haec fecisti, et non vindicavi. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. De ipsa vindictae taciturnitate, id est, de cessatione vindictae, alio loco dicit: Tacui; numquid semper tacebo. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur iniustitiam? Et dicit omnia opera. Respondent, et loquentur iniquitatem. Quid est, respondent? Contra iustum habent quod respondeant. Venit iustus aliquis, et dicit: Noli facere iniquitatem. Quare? Ne moriaris. Ecce feci iniquitatem; quare non morior? Ille fecit iustitiam, et mortuus est: quare mortuus est? Ego feci iniquitatem; quare me non abstulit Deus? Ecce, ille fecit iustitiam; et quare sic in illum vindicavit? quare ille sic laborat? respondent; hoc est, respondent, quia habent quod dicant; quia parcitur illis, de patientia Dei inveniunt argumentum responsionis suae. Parcit ille propter aliud, respondent illi propter aliud, quia vivunt. Quare enim parcat ille, dicit Apostolus, exponit consilium patientiae Dei: Existimas, inquit, qui talia agis, quia tu effugies iudicium Dei? An divitias benignitatis et longanimitatis eius contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, id est, ille qui respondet et dicit, Si displicerem Deo, non mihi parceret Deus: vide quid sibi facit, audi Apostolum: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Ille ergo auget longanimitatem, et tu auges iniquitatem. Erit illius thesaurus in sempiterna misericordia in eos qui non contempserunt misericordiam; tuus autem thesaurus in ira invenietur, et quod ponis quotidie per modicum, postea massam inventurus es: minutatim ponis, sed cumulum invenies. Noli attendere minuta peccata tua quotidiana; de minutissimis guttis flumina implentur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein