monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 14
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Nam etsi tu nescis cogitationes Dei, quoniam iustae sunt; ille scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et homines scierunt cogitationes Dei: sed quibus iam amicus factus est, prodit consilium suum. Et vos, fratres mei, nolite vos contemnere: si cum fide acceditis ad Dominum, auditis cogitationes Dei; eas modo discitis, hoc vobis dicitur, et ad hoc instruimini quare parcat modo Deus malis, ne murmuretis adversus Deum, qui docet hominem scientiam. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Relinquite ergo cogitationes hominum, quae vanae sunt; ut comprehendatis cogitationes Dei, quae sapientes sunt. Sed quis est qui comprehendit cogitationes Dei? Qui ponitur in firmamento coeli. Iam hoc cantavimus, iam hoc diximus et exposuimus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein