monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 15
Beatus vir quem tu crudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu iam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, donec fodiatur peccatori fovea? Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; iam enim praemisit, Redde retributionem superbis. Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, Deus, propitius esto mihi peccatori: sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, Donec fodiatur peccatori fovea, superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca quae videtur habere bona, sibi vult arrogare, et derogat misericordiae Dei. Quis est superbus? Qui etiamsi Deo tribuat bona quae facit, insultat tamen eis qui illa non faciunt, et extollit se super illos. Nam et ille Pharisaeus, Gratias tibi ago, inquit: non dixit, Ego facio. De his quae faciebat, gratias Deo agebat: sentiebat ergo et bene se facere, et ab illo se facere. Unde ergo improbatus est? Quia insultabat Publicano. Ut perficiamini attendite. Primo praecedere debet, sive virum, sive feminam confessio peccatorum, salubris poenitentia quae valeat ad corrigendum hominem, non ad irridendum Deum: cum autem post poenitentiam bene vivere coeperit, habet adhuc quod cogitet, ne sibi tribuat quod bene facit, sed illi agat gratias, cuius gratia factum est ut bene viveret; quia ille illum vocavit, ille illum illuminavit. Ergo iste iam perfectus est? Non; adhuc deest illi aliquid. Quid illi deest? Ut non superbiat super eos qui necdum sic vivunt, quomodo ipse vivit. Qui talis fuerit, securus sit; non illi redditur retributio de qua dictum est, Redde retributionem superbis: non est inter illos quibus foditur fovea. Nam videte illum qui dicebat, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicamus iste: quantum se extulit, cum dicit, Quia non sum sicut et Publicanus iste? Ille autem elisa facie, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Ille superbus erat in bonis factis, ille humilis in malis factis. Videte, fratres, placuit Deo magis humilitas in malis factis, quam superbia in bonis factis: sic odit Deus superbos. Et ideo sic conclusit: Amen dico vobis, descendit iustificatus Publicanus magis quam Pharisaeus. Et dicit quare: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et omnis qui se humiliat, exaltabitur. Fratres mei, vel hinc solum nos discimus quia humilitatem nos docuit Christus, quia Deus factus est homo. Ipsa est humilitas quae displicet Paganis; unde nobis insultant: Qualem Deum colitis qui natus est? qualem Deum colitis qui crucifixus est? Humilitas Christi superbis displicet: tibi autem christiano si placet, imitare. Si imitatus fueris, non laborabis; quia ipse dixit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Haec est ergo disciplina christiana: nemo facit aliquid bene, nisi gratia ipsius. Quod facit homo male, ipsius est hominis: quod facit bene, de beneficio Dei facit. Cum coeperit facere bene, non sibi tribuat: cum non sibi tribuerit, gratias agat ei a quo acceperit. Cum autem bene facit, non insultet illi qui illud non facit, aut extollat se super eum: non enim in illo finita est gratia Dei, ut ad alium non perveniat.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein