monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 16
Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Mitis ergo esto, quisquis christianus es, a diebus malignis. Maligni enim sunt dies quibus videntur florere peccatores et laborare iusti; sed labor iustorum flagellum est Patris, et felicitas peccatorum fovea ipsorum est. Quia enim mitigat vos Deus a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea; non cogitetis quia modo in aliquo loco stant Angeli cum bidentibus, et fodiunt istam foveam magnam quae possit capere omne genus iniquorum; et quia videtis multos esse iniquos, et dicatis vobis carnaliter: Revera tantam multitudinem iniquorum, tantam turbam peccantium quae fovea potest capere? quando foditur talis quae omnes capiat, quando exhauritur? ideo parcit Deus. Non est hoc: fossa peccatorum, ipsa felicitas peccatorum est; in illam enim cadent tanquam in foveam. Intendite, fratres, quia magna res ut felicitas fovea dicatur: Donec fodiatur peccatori fovea. Parcit enim illi Deus, quem novit peccatorem et impium, occulta iustitia sua; et hoc ipsum quod ei parcit Deus, per impunitatem facit eum elatum. Ille se altum putat, et cadit: in eo ipso cadit, quo se altum putat. Hoc se ille putat sublimiter ire, et Deus hoc fossam vocat. Fossa ad ima tendit, non ad coelum: peccatores autem superbi quasi in coelum eunt, et in terram merguntur. Contra, humiles quasi in terram se deprimunt, et in coelum ascendunt. Mitesce ergo, quisquis es fidelis, si eruditus es ex lege Dei, ut sit cortuum in firmamento coeli: quia Deus fecit luminaria quarto die, qui dicitur quartu sabbati, unde titulum psalmus iste percepit. Quomodo vides luminaria cum tota patientia dirigere cursus suos, et non curare quae in se dicant homines; sic et tu non cures quidquid tibi fecerit caro. Omnis enim homo caro et sanguis est. Non enim vilis es in comparatione alterius carnis, a qua videris premi; quia pro te ille suscepit carnem, et pro te ille fudit sanguinem, qui et te et illum ad suum est perducturus examen et si tanta praerogavit, cum esses impius, quid servat fideli? Hinc mitesce. Quemadmodum mitescis? Cum dicis: Quia Deus hoc vult, ideo florent mali; parcere vult malis, ad poenitentiam adducit eos quibus parcit, sed illi non corriguntur: novit ille quomodo de illis iudicet. Immitis est autem homo, cum vult contradicere aut bonitati Domini, aut patientiae, aut potestati, aut iustitiae iudicis. Erigitur superbus in Deum, mergit illum Deus; et in eo ipso mergitur, quo erigitur in Deum. Nam in alio psalmo sic ait: Deiecisti eos, dum extollerentur. Non dixit, Deiecisti eos, quia elati sunt; aut, Deiecisti eos, posteaquam elati sunt; ut aliud sit tempus elationis eorum, aliud tempus deiectionis: sed in eo ipso quo extollebantur, ibi deiiciebantur. Quantum enim superbum cor hominis, tantum recedit a Deo; et si recedit a Deo, in profundum it. Contra, cor humile de coelo adducit Deum, ut proximus fiat. Certe altus est Deus, super omnes coelos est Deus, transcendit omnes Angelos: quantum habes erigi, ut attingas ad illum excelsum? Nolo te rumpas extendendo te; aliud consilium tibi do, ne in ista extensione forte crepes per superbiam: certe altus est Deus; tu humilia te, et descendet ad te.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein