monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 18
Quousque iustitia, inquit, convertatur in iudicium et qui habent eam omnes recto sunt corde. Attende modo, et habe iustitiam; quia iudicium nondum potes habere. Prius est ut habeas iustitiam; sed ipsa iustitia tua convertetur in iudicium. Habuerunt hic iustitiam Apostoli, et pertulerunt iniquos. Sed quid illis dicitur? Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Ergo iustitia ipsorum convertetur in iudicium. Modo enim iustus quisquis hic fuerit, ad hoc est ut patiatur mala et toleret: patiatur tempus passionis, et venit dies iudicationis. Sed quid dico de servis Dei? Ipse Dominus qui iudex est omnium vivorum et mortuorum, primo iudicari voluit, et sic iudicare. Quousque iustitia convertatur in iudicium: et qui habent eam omnes recto sunt corde. Qui habent modo iustitiam, nondum iudicant. Primo est enim habere iustitiam, et postea iudicare: primo patitur malos, et postea iudicat malos. Modo iustitia sit; postea convertetur in iudicium. Et tamdiu patitur homines malos, quamdiu vult Deus, quamdiu illos perferet Ecclesia Dei, ut erudiatur per malitiam ipsorum. Non tamen repellet Deus plebem suam, quosque iustitia convertatur in iudicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde. Qui sunt recto corde? Qui hoc volunt quod Deus vult. Parcit peccatoribus, tu vis ut iam perdat peccatores. Distorti cordis es et pravae voluntatis, quando aliud vis, aliud vult Deus. Vult autem Deus parcere malis, tu non vis parci: patiens est Deus peccatoribus, tu non vis tolerare peccatores. Sed ut dicere coeperam, aliud vis tu, aliud Deus: converte cor tuum, et dirige ad Deum; quia et Dominus infirmis compassus est. Vidit in corpore suo, id est in Ecclesia sua infirmos, qui primo voluntatem suam sequi tentarent; sed cum viderent voluntatem Dei aliam esse, dirigerent se et cor suum ad suscipiendam et sequendam voluntatem Dei. Ne voluntatem Dei velis torquere ad voluntatem tuam, sed tuam corrige ad voluntatem Dei. Voluntas Dei sic est quomodo regula: ecce, puta, torsisti regulam; unde habes corrigi? Illa autem integra manet: regula est enim incommutabilis. Quamdiu integra est regula, habes quo te convertas et corrigas pravitatem tuam, habes unde corrigas quod in te tortum est. Quid autem volunt homines? Parum est, quia voluntatem suam tortuosam habent; etiam volunt voluntatem Dei tortam facere secundum cor suum, ut hoc faciat Deus quod ipsi volunt, cum ipsi hoc debeant facere quod Deus vult.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein