monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 19
Quomodo autem complexus est Dominus ex duabus voluntatibus unam factam in homine quem portabat? Praefigurans in corpore suo, id est in Ecclesia sua, futuros quosdam qui voluntatem suam vellent facere, sed sequerentur postea Dei; quia infirmos quosdam ostendit quod ad ipsum pertineant, et eos praefiguravit in se. Nam ideo et toto corpore sanguinem sudavit, quia in corpore suo, id est in Ecclesia sua, martyrum sanguinem ostendit. Toto corpore sanguis exibat: ita Ecclesia eius habet martyres; per totum corpus eius fusus est sanguis. Quosdam ergo infirmos in se praefigurans, vel in corpore suo; ex persona infirmorum, compatiens illis, ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ostendit hominis voluntatem: si in ipsa voluntate permaneret, iam pravum cor videretur ostendere. Sed si compassus est tibi, et te liberat in se; imitare quod sequitur, dicens: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Si coeperit tibi subrepere voluntas humana, O, si occidat Deus inimicum istum meum, ut non me persequatur! o, si posset fieri ut non ab illo paterer tanta! iam si perseveraveris, et hoc tibi placuerit, et vides quia non hoc vult Deus, pravus corde es, non habes iustitiam quae convertetur in iudicium: qui enim illam habent, omnes recti sunt corde. Et qui sunt, recti corde? Qui sic inveniuntur quomodo inventus est Iob, qui ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Ecce rectum cor. Iterum in gravi vulnere quid dixit uxori, quam propterea reliquerat diabolus et non occiderat, ut ipse haberet adiutricem, non ut maritus consolatricem? Meminerat enim quia per illam Evam deceptus erat Adam, et necessariam sibi putabat hanc Evam. Accessit ad Iob illa, tanquam Eva; sed Adam melior fuit in stercore victor quam Adam victus in paradiso: quid enim respondit illi mulieri? Vide cor paratum, vide cor rectum. Numquid non patiebatur persecutiones, et graves? Et omnes Christiani patiuntur; et si non saeviunt homines, saevit diabolus: et si christiani facti sunt imperatores, numquid diabolus christianus factus est? Intendat ergo Sanctitas Vestra quid sit rectum cor. Accessit ad eum, et ait: Dic aliquid in Deum, et morere. Enumeravit omnes aerumnas vel ipsius vel suas: Dic aliquid, inquit, in Deum, et morere. Et ille iam cognoscens Evam, redire volens unde lapsus est, fixo corde in Deo tanquam luminare in firmamento, habitans corde in libro Dei: Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus; si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? Quia fixum cor in Deo, ideo rectum: quia enim rectus est Deus, quando in illo figis cor, forma tibi sit, ut sit tibi cor rectum. Fige ergo cor tuum in illo, et rectum cor erit. Sed subrepebat voluntas humana; nescio quid de carnis infirmitate lactabat mentem tuam: noli iam desperare. Te praesignavit Dominus in sua infirmitate, non se: non enim timebat Dominus pati, tertio die resurrecturus. Si prorsus quomodo homo pateretur, et non quomodo Deus pati veniret, et si sciret se post triduum resurrecturum, nullo modo formidaret moriturus, quod non formidavit apostolus Paulus, in fine saeculi resurrecturus. Ait enim: Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos. Taedium enim illi erat manere in carne, ex duobus patiebatur ardorem; dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum dicebat. Adeo cum appropinquaret ipsa passio, quomodo exsultabat! quomodo gloriabatur! Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero super est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Iste gaudet coronandus, et tristis, est ille coronaturus: gaudet sic Apostolus, et dicit Christus Dominus noster, Pater, si fieri potest, transeat hic calix. Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Nolite enim putare quia hoc dicimus, non fuisse tristem Dominum. Si enim hoc dixerimus, quia non erat tristis, cum Evangelium dicat, Tristis est anima mea usque ad mortem ergo et quando dicit Evangelium, Dormivit Iesus, non dormivit Iesus; et quando Evangelium dicit, Manducavit Iesus, non manducavit Iesus: subrepit vermiculus putredinis, et nihil sanum relinquit, ut dicatur quia et corpus non erat verum, et carnem veram non habuit. Quidquid ergo de illo scriptum est, fratres, factum est, verum est. Ergo tristis fuit? Prorsus tristis, sed voluntate suscipiens tristitiam, quomodo voluntate suscipiens carnem; quomodo voluntate carnem voram, sic voluntate tristitiam veram. Sic ergo voluntate ostendit in se, ut si forte subrepserit tibi humana infirmitas, et coeperit aliud velle quam Deus vult, videas pravitatem cordis tui extra regulam, figas illud ad regulam, et dirigatur in Deum cor tuum, quod in homine coeperat esse pravum. Sic ergo Dominus te ostendens dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem; et dixit, Pater, si fieri potest transeat a me calix iste. Sed statim fac quod ideo fecit ut te doceret: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Si enim hoc feceritis, iustitiam habebitis: si iustitiam habebitis, rectum est cor; si rectum est cor, iustitia illa quae modo tolerat, convertetur in iudicium, et postea iudicante Domino tuo, non solum non expavesces mala, sed etiam gloriaberis de corona. Tunc videbis quomodo profecerit patientia Dei, vel ad illorum poenam, vel ad tuam coronam: modo non vides; crede quod nondum vides, ne erubescas cum videris. Quousque iustitia convertatur in iudicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein