monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 24
Intendite, fratres; venale est. Venale est quod habeo, dicit tibi Deus; eme illud. Quid habet venale? Requiem venalem habeo; eme illam de labore. Intendite, ut simus in nomine Christi fortes christiani iam modicum est quod restat in Psalmo, non fatigemur. Quomodo enim fortis poterit esse in faciendo, qui deficit in audiendo? Aderit Dominus ut vobis quod reliquum est, explicemus. Attendite: quodammodo Deus proposuit venale regnum coelorum. Dicis illi: Quantum valet? Pretium ipsius labor est: quomodo si diceret, Pretium ipsius aurum est, non sufficeret hoc solum dicere, sed quaereres quantum aurum. Nam et solidus aurum est, et semiuncia, et libra, et tale aliquid. Ideo dixit pretium, ne laborares quaerere quamdiu invenires. Huius rei pretium labor est: quantus labor est? Iam quaere tu quantum laborandum sit. Nondum dicitur tibi quantus futurus sit labor iste, vel quantum laboris de te exigatur: illud tibi dicit Deus, Ego ostendo quanta sit illa requies; tu iudica quanto labore emenda sit. Dicat ergo Deus quanta futura sit ipsa requies. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.. Haec est requies sempiterna: sine fine erit requies ista, sine fine erit gaudium hoc, sine fine erit laetitia ista, sine fine erit incorruptio; vitam aeternam habebis; requiem quae non habet finem. Quanto labore digna est requies quae non habet finem? Si verum vis comparare, et verum iudicare, aeterna requies aeterno labore recte emitur. Verum hoc est: sed noli timere, misericors est Deus. Si enim haberes aeternum laborem, nunquam pervenires ad aeternam quietem. Semper laborans quando perventurus eras ad illud quod digne quidem potest emi sempiterno labore, quia sempiterna requies est? Aequa pretium: aeterno certe labore digna est aeterna quies comparari. Sed si semper laborares, nunquam ad requiem pervenires. Ergo ut aliquando pervenias ad id quod emis, non in aeternum laborandum est: non quia non valet tanti, sed ut possideatur quod emitur. Digna est quidem emi labore perpetuo; sed necesse est ut labore temporali ematur. Certe tantus debuit esse, id est sempiternus labor pro requie sempiterna. Decies centena millia annorum in labore quid valent? Decies centena millia annorum habent finem: Quod tibi dabo, dicit Deus, non habebit finem. Qualis misericordia Dei? Nec dicit, Decies centena millia annorum labora; non dicit, vel mille annos labora; non dicit, quingentos annos labora: cum vivis labora, in paucis annis: inde iam requies erit, et finem non habebit. Et adhuc audi consequentia Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae iucundaverunt animam meam. Et paucos annos laboras, et in ipsis laboribus non deest consolatio, non desunt gaudia quotidiana. Sed noli gaudere in saeculo: gaude in Christo, gaude in verbo eius, gaude in lege eius. Ad ipsa gaudia pertinet quod loquimur, et quod auditis. Quantae ergo sunt istae consolationes in tantis laboribus? Verum est ergo quod dixit Apostolus, 'Etenim quod ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis.' Ecce quantum pretium damus, quodam modo unam siliquam ad accipiendos thesauros sempiternos: siliquam laboris ad requiem incredibilem, secundum quod dictum est, Iuxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur. Gaudes ad tempus; noli illi fidere: tristis es ad tempus; noli desperare. Non te corrumpat felicitas, et non frangat adversitas: ne forte dicas in animo tuo, Non potest fieri, ut Deus admittat ad se iniquos, qui iustos ipsos emendat, ut salvet; qui ideo emendat, ut erudiat. Si Iustus vix salvis fiet; peccator et impius ubi parebunt? Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis? id est, Numquid adhaeret tibi sedes impiorum; qui fingis dolorem in praecepto, qui et istos filios sic voluisti exercere et erudire, sic voluisti eis praecepta dare, ut non essent sine timore, ne amarent aliquid aliud, et obliviscerentur te verum bonum suum? Bonus est Deus: si cessaret Deus, et non misceret amaritudines felicitatibus saeculi, oblivisceremur eum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein