monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 28
Et reddet illis Dominus secundum opera eorum; et secundum malitiam eorum disperdet illos Dominus Deus noster. Non vacat quod ait, secundum malitiam eorum. Mihi de illis praestatur; et tamen malitia eorum dicitur, non beneficia eorum. Certe enim de malis exercet nos, flagellat nos. Ad quam rem flagellat? Utique ad regnum coelorum. Flagellat enim omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater eius? Quod cum facit Deus, ad haereditatem sempiternam nos erudit; et hoc nobis praestat saepe de malis hominibus, in quibus exercet et perficit dilectionem nostram, quam vult extendi usque ad inimicos. Neque enim est perfecta dilectio christiani, nisi cum implet quod Christus praecepit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur. Hinc ipse diabolus vincitur, hinc victoriae corona percipitur. Ecce quanta nobis Deus praestat de malis hominibus: nec tamen secundum id quod de illis nobis praestat, sed secundum malitiam eorum retribuet eis. Videte enim quanta nobis praestitit de ipso immanissimo scelere Iudae traditoris. Iudas quippe tradidit ad passionem Filium Dei, et per passionem Filii Dei omnes gentes redemptae sunt ad salutem: nec tamen pro salute gentium merces reddita est Iudae, sed pro eius malitia debitum supplicium retributum est. Nam si traditio Christi, et non tradentis animus considerandus est, hoc fecit Iudas quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est, quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hoc fecit Iudas, quod fecit ipse Dominus Christus, de quo scriptum est, Qui seipsum tradidit pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis: et iterum, Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Et tamen gratias agimus Deo Patri, qui unico Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum; gratias agimus ipsi Filio, qui seipsum tradidit pro nobis, et in eo voluntatem Patris implevit: et detestamur Iudam, de cuius facto nobis tantum beneficium praestitit Deus; et recte dicimus, Reddidit ei Dominus secundum iniquitatem eius, et secundum malitiam eius disperdidit eum. Non enim ille pro nobis tradidit Christum, sed pro argento quo vendidit eum: quamvis traditio Christi sit nostra receptio, et Christi venditio sit nostra redemptio. Sic et illi qui martyres persecuti sunt, persequendo in terra, in coelum mittebant; et scientes quidem praesentis vitae damnum inferebant, nescientes autem futurae vitae lucrum conferebant: quicumque tamen perseveraverunt in odio iniusto iustorum, reddet eis Dominus secundum iniquitates eorum, et secundum malitiam eorum disperdet eos. Sicut enim malis obest bonitas iustorum, sic bonis prodest iniquitas impiorum. Nam et Dominus dicit, Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident coeci fiant et Apostolus, Aliis quidem, inquit, sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Malitia vero iniquorum, sinistra sunt arma iustorum; sicut idem dicit apostolus, Per arma iustitae dextra et sinistra, id est, per gloriam et ignobilitatem atque ita deinceps caetera exsequitur, dextra arma demonstrans, gloriam Dei, famam bonam, veritatem qua cognoscebantur quod vivebant, quod non mortificabantur, quod gaudebant, quod multos ditabant, quod omnia possidebant; sinistra vero, quod ignobiles et malae famae habebantur, quod seductores putabantur, quod ignorabantur, occidebantur, coercebantur, contristabantur, egere ac nihil habere videbantur. Et quid mirum si milites Christi et dextris et sinistris armis diabolum expugnant? Sicut autem pax hominibus bonae voluntatis, et quando sunt aliis odor mortis in mortem; sic interitus hominibus malae voluntatis, et quando iustis arma sinistra sunt ad salutem. Itaque reddet illis non secundum nostram utilitatem, quae de ipsis fit; sed secundum ipsorum iniquitatem, quam diligendo oderunt animas suas: et non secundum beneficium quod nobis de ipsis praestat, honorat eos, qui etiam malis bene utitur; sed secundum malitiam eorum disperdet eos Dominus Deus noster.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein