monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 29
Toleret ergo iustus iniustum; toleret temporalem impunitatem iniusti, temporalis labor iusti: sed iustus ex fide vivit. Non est enim alia iustitia hominis in hac vita, nisi ex fide vivere, quae per dilectionem operatur. Si autem ex fide vivit, credat et sibi futuram requiem post praesentem laborem, et illis sempiternos cruciatus post praesentem exsultationem. Et si fides per dilectionem operatur, diligat etiam inimicos, et quantum in ipso est, prodesse illis velit: ita enim faciet ne sibi obsint illi, cum hoc velint. Et quando forte potestatem acceperint quasi nocendi et dominandi; sursum cor habeat, ubi ei nemo nocet, edoctus et eruditus ex lege Dei, ut mitigetur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Si enim in lege Domini voluntas eius est, et in lege eius meditabitur die ac nocte, cuius conversatio in coelis est; de firmamento lucet super terram: unde iste psalmus titulum de quarta sabbati accepit, quando facta sunt luminaria; ut omnia faciat sine murmuratione, verbum vitae habens in natione tortuosa et perversa. Sicut enim stellas in coelo non extinguit nox; sic mentes fidelium inhaerentes firmamento Scripturae Dei non vincit iniquitas. Et hoc ipsum quod nostra terrena dantur aliquando in potestatem malorum, non solum ad nostram pertinet eruditionem, ut fiat nobis Dominus in refugium, et Deus in auxilium spei nostrae; sed etiam ad ipsius peccatoris foveam proficit, de quo in alio psalmo dicitur: Inclinabitur et cadet, cum dominabitur pauperum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein