monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 30
Forte onerosa fuit vobis longitudo sermonis: quanquam in ista alacritate studii vestri non hoc appareat. Sed etsi ita est, ignoscite: primo, quia iussus feci; nam Dominus Deus noster per eos mihi fratres iussit, in quibus habitat. Non enim iubet Deus, nisi de sede sua. Deinde, quia tantum avidi fuistis nostri, confitemur, et nos avidi fuimus vestri. Consoletur ergo Deus noster laborem istum, ut sudor iste noster sit vobis in provectum salutis, non in testimonium accusationis. Hoc dico, fratres, ut ex eo quod audistis, proficiatis, et ruminetis vobiscum: non vos permittatis oblivisci, non solum ista recogitando et colloquendo, sed etiam ita vivendo. Bona vita enim ex praeceptis Dei quae agitur, tanquam stilus est, quod auditur scribens in corde. Si in cera scriberetur, facile deleretur: scribite illud in cordibus vestris, moribus vestris, et nunquam delebitur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein