monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 2
Cum legeretur, credo aut omnes aut multos vestrum animadvertisse quod habeat aliquos versus ad quos aperiendos pulsandum est, maximeque ubi ait: Qui dat nivem velut lanam, nebulam velut cinerem spargit: qui mittit crystallum suum velut frusta panis; in faciem frigoris eius quis subsistet? His enim auditis, quisquis ea accipit ad litteram, opera quidem divina cogitavit. Quis enim dat nivem, nisi Deus? et quis nebulam spargit, nisi Deus? crystallum quis durat, nisi ipse? Et habent haec tria similitudines congruas oppositas. Neque enim dissimilis est lana nivi, aut cinis nebulae, aut frusta panis candidi nitori et candori crystalli. Est enim crystallum species quaedam in modum vitri, sed candidum est. Hoc autem genus traditur ab eis qui noverunt; unde dubitare non debemus, quoniam fidelissima Scriptura testimonium dicit: traditur ergo crystallum, durata per multos annos et non resoluta nive, ita congelascere, ut resolutio non facilis sit. Nives praeteritae hiemis facile dissolvit aestas adveniens; non enim eis ad confirmandam duritiam accessit annositas. Ubi autem nives multae per annos multos super invicem missae fuerint, et copia sua violentiam aestatis evicerint, non aestatis unius, sed multarum, praesertim in his terrae partibus, id est in aquilonia plaga, ubi nec aestate sol perferventissimus invenitur; ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallum dicitur. Intendat Charitas vestra. Quid est ergo crystallum? Nix est glacie durata per multos annos, ita ut a sole vel igne facile dissolvi non possit. Hoc propterea aliquanto diutius exposuimus, quia multi ignorant: nec illi qui hoc forte norunt, de re quam noverunt onerosum debent habere sermonem, adhibitum non propter se, sed propter eos qui non noverunt. Haec ergo cum audistis personante Lectore, non dubito vos diversa cogitasse; dixisse aliquos, et verum dixisse, Magna opera Domini, unde particula quaedam commemorata est, et ipsa terrena, et prope omnibus annis nota, quomodo ningat Deus, quomodo nebulam spargat, quomodo etiam crystallum solidet: alios dixisse sibi, Putasne sine causa ista in Scripturis posita sunt, aut vere hoc totum habent quod sonant? non nobis aliquid innuit nix ista et lana, nebula et cinis, crystallum et panis? Sed quare sic Scriptura loqui voluit, per quasdam quasi caligines similitudinum? quanto melius apertius loqueretur? Quare vel quaero vel haesito, quid sibi illa verba exigant? quare in audiendo vel laboro? quare plerumque audito psalmo indoctus abscedo? Hoc est quod paulo ante dixi: Patere te curari; ita sanandus es. Multum superbus et praeceps est aeger qui et medicum monere audet, etiam hominem. Consiliumne audebit dare aeger medico? Ubi homo aegrotat, et Deus curat, magnum pietatis et sanitatis initium est, antequam scias quare quid dictum sit, credere ita dici debuisse ut dictum est. Haec enim pietas facie te capacem ut quaeras quod dictum est, et cum quaesieris invenias, et cum inveneris gaudeas. Adsit ergo nobis apud Dominum Deum nostrum iste affectus precum vestrarum; et si non propter nos, certe propter vos donare dignetur quod hic absconditum latet. Modo ergo putate nos, quoniam cuiusdam spectaculi et editionis divinae diem promisimus, pronuntiatis his versibus et nondum expositis, involutas quasdam Editoris nostri sarcinas protulisse. Utique ad hoc involutae proferuntur, ut evolutae exspectentur vos autem non tantum intueri, sed et vestiri paramini.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein