monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 5
Et quam civitatem psalmus iste cantat, audiamus. Audiamus, et cantemus; gaudium nostrum, cum hoc audimus, canticum Dei nostri est. Non enim tantum cantamus, quando voce et labiis sonamus canticum; est et canticum intus, quia sunt et aures cuiusdam intus. Voce cantamus, ut nos excitemus; corde cantamus, ut illi placeamus. Aggaei et Zachariae Psalmus dicitur. Aggaeus et Zacharias prophetae fuerunt. Erant autem prophetae isti iam in captivitate Ierusalem illius, quae in terra portavit umbram cuiusdam coelestis. In illius ergo civitatis captivitate cum essent in Babylonia, prophetaverunt prophetae isti reparationem Ierusalem, prophetaverunt civitatem novam ex reparatione veteris, liberato populo a captivitate (I Esdrae V, 1; et VI, 14). Agnoscimus et istam captivitatem, si vere agnoscimus nostram peregrinationem. In hoc enim mundo, in his tribulationibus saeculi, in hac turba multiplici scandalorum, quodam modo in captivitate gemimus; sed erigemur: praenuntiatur civitas nostra nova futura aequalis. Nam et post istorum prophetationem, et visibiliter contigit, ut totum explicaretur quod ad persolvendam imaginem pertinebat. Reparata est Ierusalem post septuaginta annos captivitatis. Sic Ieremias propheta septuaginta annis, septenario illo numero omnem volubilitatem huius temporis signat: septenario enim numero volvuntur dies hi, sicut nostis; iidem abeunt, iidem redeunt. Post septuaginta ergo annos, cum prophetavit Ieremias reparari civitatem Ierusalem, factum est, ut et ibi significaretur imago futurorum: significatum est nobis post omnem istam volubilitatem temporis, quae septenario numero volvitur, futuram illam civitatem nostram iam in aeternitate in uno die. In illa quippe habitatione tempus non volvitur, quia habitator ibi non labitur. Hanc cum viderent in spiritu Prophetae; videbant illam, dicebant de ista. Sed haec dicebant de ista, quae in illam ducerent; et illa omnia quae fiebant secundum tempus, secundum corporales motiones, secundum actus hominum, signa erant et praenuntiationes futurorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein