monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 7
Estote Ierusalem: mementote de quibus dictum est, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Hi sunt qui modo gaudent talibus pompis: inter illos sunt qui propterea hodie non venerunt, quia munus est. Cui munus est? cui damnum? Aut unde munus? aut unde damnum? Non enim illi tantum qui talia edunt, damno feriuntur; sed maiori damno percutiuntur, qui talia libenter intuentur. Illorum arca auro exinanitur; istorum pectus iustitiae divitiis exspoliatur. Plangunt plerique editores, vendentes villas suas: quomodo debent plangere peccatores, perdentes animas suas! Itane ad hoc clamavit Dominus dominico die, Vigilate, ut hodie sic vigilaretur? Obsecro vos, o cives Ierusalem. adiuro vos per pacem Ierusalem, per redemptorem, per structorem, per rectorem Ierusalem, ut convertatis pro illis preces ad Deum. Videant, sentiant quia nugantur; et multum intenti in illa spectacula quae illis placent, aliquando et se spectent, sibique displiceant. In multis enim iam factum gaudemus; et aliquando nos quoque ibi sedimus, et insanivimus: et quam multos putamus ibi nunc sedere, futuros non solum christianos, sed etiam episcopos? Ex praeteritis futura coniicimus; ex his quae iam facta sunt, quae Deus facturus est praenuntiamus. Vigilent preces vestrae; non gratis gemitis, fratres. Prorsus illi qui evaserunt, deprecantes pro his qui periclitantur, quia et ipsi fuerunt in numero periclitantium, exaudiuntur; et abstrahet Deus a captivitate Babyloniae plebem suam, redimet omnino et eruet, et perficietur numerus sanctorum gestantium imaginem Dei. Non ibi erunt, quorum imaginem Deus in civitate sua spernet, et ad nihilum rediget; quia et ipsi in civitate sua, hoc est Babylonia, imaginem eius ad nihilum redegerunt. Erit ille populus laudans Dominum, quem praevidet modo Spiritus prophetiae; et dicit ut exsultemus in spe, et desideremus ipsam rem. Collauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collauda, quia ex multis constas; lauda, quia unum facta es. Multi, inquit Apostolus, unum sumus in Christo Iesu. Quoniam ergo multi, collaudamus; quoniam unum, laudamus. Iidem multi qui unum; quia ille in quo unum, semper unus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein