monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 10
Virgines enim illae animas significant. Non enim vere quinque erant, sed in quinque illis millia sunt. In numero illo quinario millia intelliguntur, non feminarum tantum, sed et virorum: quia uterque sexus dicitur femina, quia Ecclesia; et uterque sexus, hoc est Ecclesia, dicitur virgo. Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo Paucorum est virginitas in carne, omnium debet esse in corde. Virginitas carnis, corpus intactum; virginitas cordis, fides incorrupta. Ergo dicitur virgo tota Ecclesia, et masculino genere appellatur populus Dei: uterque sexus populus Dei, et unus populus, et unicus populus; et una Ecclesia, et unica columba: atque in hac virginitate millia sanctorum. Ergo quinque virgines omnes animas intraturas in regnum Dei significant; non sine causa quinario numero, quoniam quinque sunt corporis sensus notissimi omnibus. Per quinque enim ianuas intrat aliquid per corpus ad animam: aut per oculos intrat quod concupiscas male, aut per aures, aut per olfactum, aut per gustum, aut per contactum. Per has quinque ianuas quisquis non admiserit corruptionem, inter quinque virgines computatur. Admittuntur autem corruptiones per illicita desideria. Quid autem liceat et non liceat, pleni sunt libri Scripturarum. Ergo opus est ut sis in illis quinque virginibus. Non timebis quod dictum est, Nemo intret. Dicitur enim hoc, et fiet hoc; sed cum intraveris: nemo contra te claudet; sed te ingresso, claudentur portae Ierusalem, et firmabuntur vectes portarum eius. Nam tu si esse volueris aut non virgo corde, aut, etsi virgo, inter fatuas virgines; foris remanebis, et frustra pulsabis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein