monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 11
Quae sunt fatuae virgines? Et ipsae quinque sunt: quae, nisi animae quae habent istam continentiam carnis, ut vitent corruptelas ab omnibus sensibus venientes, quos sensus iam enumeravi? Vitant veluti corruptiones venientes undique, et non in conscientia gerunt bonum suum coram oculis Dei: sed placere inde volunt hominibus, et iudicium sequuntur alienum. Favores vulgi aucupantur; viles sibi sunt, cum spectatoribus esse charae volunt; non eis sufficit conscientia. Merito non portant oleum secum. Oleum autem est ipsa gloriatio, propter nitorem et splendorem. Sed quid dicit Apostolus? Vide virgines sapientes portantes oleum secum: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero. Hae sunt ergo virgines sapientes. Stultae autem accendunt quidem lampades; videntur quidem lucere opera earum: sed deficient, et exstinguentur; quia non de oleo interiore pascuntur. Et dormiunt omnes tardante sponso: quia ex utroque genere hominum obdormiscunt in mortem; et de illis fatuis, et de his sapientibus, tardante adventu Domini, itur in mortem istam corporalem et visibilem, quam somni loco Scripturas ponere notum est omnibus Christianis. Cum diceret de aegrotantibus Apostolus, Propterea in vobis, inquit, multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficienter Dormiunt, inquit, moriuntur. Sed ecce venturus est sponsus, et omnes surgent, sed non omnes intrabunt. Deficient opera stultarum virginum, non habentium oleum conscientiae; non invenient a quibus emant quod illis solebant vendere adulatores. Ab irridentibus enim dicitur, non ab invidentibus: Ite, emite vobis. Potierant enim stultae a sapientibus, et dixerant eis: Date nobis oleum, quia faces nostrae exstinguuntur. Quid illae sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Hoc admonere erat, Quid vobis modo prosunt a quibus emere soletis adulationem? Et cum eunt, inquit, intrarunt illae, et clausum est ostium. Cum eunt corde, cum talia cogitant, dum se ab illa intentione alienant, et retro praeterita sua recordantur, eunt quasi ad vendentes: et non inveniunt tunc faventes, non inveniunt tunc laudantes, a quibus solebant laudari, et quasi excitari ad bona opera, non robore bonae conscientiae, sed incitamento linguae atienae.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein